École des chartes » ELEC » Cartulaires d'Île-de-France » Saint-Martin de Pontoise » Recueil des chartes » Richard IV de Banthelu confirme les libéralités de son père Richard III.

Richard IV de Banthelu confirme les libéralités de son père Richard III.

  • A Original. Arch. dép. Val d'Oise, 9H, cart. 34.
  • B Bibl. mun. de Pontoise, ms. 16-18, 20 et 22: D. Estiennot, Historia monaterii Sancti Martini super Viosnam, l. III, ix, 2.
  • a Cartulaire de l'abbaye de Saint-Martin de Pontoise, J. Depoin (éd.). Pontoise: 1895.
D'après a.

Notum sit... quod ego Ricardus de Bantelluto filius Dni Ricardi concedo... ecclesie Bti Martini de Pontisara... eleemosinam patris mei R. scilicet quadraginta solidos census in villa de Argentolio282 , cum omni dominatione ejusdem census. Quod si de predº censu xl solidi compleri non possunt, de alio redditu meo quem habeo in predicta villa de Argentolio, sicut meus pater dedit et concessit, suppleatur. Et omnes capones qui patri meo reddebantur . Et ut hoc ratum sit et firmum, in capella Beate Marie que est apud S. Martinum de Pontisara, corporale prestiti sacramentum, hanc meam concessionem et confirmationem de cetero me bene et fideliter observaturum, et de commissis preteritis à priore et conventu absolutionem impetravi. Juravi etiam quod eorum possessiones omni vita mea, in nullo dampnificarem, nec permitterem aut consentirem ab aliquo dampnificari. Hec autem presi scripto et sigilli mei impressione confirmo. Auctum hoc est , presentibus ibidem ... l... mo (Willelmo) priore, Odone suppriore, Gaufrido eleemosinario, Teolbaudo sacrista, Bartolomeo quoquinario474 et relicto conventu ; presentibus etiam et astantibus laicis Richardo Drapario, Johanne Haubergier, Arnulfo Carpentario.


282 Moncelles, partie du territoire de Taverny où se trouve l'église Notre-Dame.
474 Colligi posse videtur ex hâc carthâ quod sedes abbatialis fuerit vacans (D. E). En formulant cette hypothèse, Dom Estiennot a perdu de vue que, précisément à cette date, l'abbaye de St Martin venait d'être provisoirement réduite à l'état de prieuré dépendant de St-Denis.