École des chartes » ELEC » Cartulaires d'Île-de-France » Saint-Martin de Pontoise » Recueil des chartes » Vie de la B. Hildeburge de Gallardon, châtelaine d'Ivry, religieuse à St Martin.

Tempore quo rex Philippus Henrici regis filius regni Francorum regebat habenas, fuit quædam femina, Hildeburgis nomine, de nobili prosapia in pago Carnotensi, castro Galardone exorta268. Hujus pater extitit Hervæus, Castri Galardonis temporalis dominus, potens divitiis et honoribus ; genitrix vero illius Beatrix vocata, et ipsa parentili generositate eximia ; quæ cum infantiæ pueritiæque transisset annos, eam adolescentili ætate subeunte, nobilis adolescentula legaliter et honorificè, ut dignum erat, a parentibus in matrimonium conjuncta est viro generoso facultatibusque locupletato Roberto Ibriensi269.

Succedenti deindè tempore congruo, peperit tres filios, quorum primus, Ascelinus cognomento Goellus, secundus Willelmus** utrique milites insignes, tertius Robertus clericali ordine insignitus. Deindè venerabilis matrona, conservans, quod ait Apostolus, honorabile connubium, omnibus et thorum immaculatum, honorabiliter viro suo fidem conjugii custodivit ; corpus suum integerrimè a corruptione adulterii, atque ab alienâ commixtione impollutum, Deo cui omnis munditia et incorruptio placet adjuvante, conservavit.

Porrho vir ejus memoratus Robertus cum jam senescere inciperet, 1 grandi cor suum visitante270, apud semetipsum pertractans cum prophetâ David, quoniam adhærere Deo bonum est, et ponere in Domino Deo suo spem suam, et quia mundus transit et concupiscentia ejus, omnia hujus mundi oblectamenta, necnon fugitivos honores, omnia et vanitatum delubria, quæ humana corda a cœlesti desiderio retrahunt, atque ad infernalia tormenta trahunt, deserere decrevit ; sanctorumque monachorum contuberniis aggregari, perseveranti animo, semetipsum instituit.

Desiderii itaque sui procrastinationem non ferens, uxori suæ venerabili Hildeburgi suisque filiis atque familiaribus amicis votum suum patefacere curavit ; quorum consilio, licet propositum suum differre atque perturbare diutius conarentur, ordinatâ domo suâ positisque rebus suus, Beccense cœnobium expetiit, ibique monachus effectus, residuo vitæ suæ tempore, religiosè humiliterque conservatus vitam finivit, atque, ut credimus, sanctorum monachorum cœtibus sociatus, regnum Dei percepturus, requiem æternam introivit.

Post obitum vero Roberti, cum deinceps venerabilis vidua Hildeburgis in viduitate suâ se castificare atque a conjugio abstinere mallet, filii ejus et amici timentes ne, quia adhuc juvenis erat, a consortio viri se abstinere non valeret, suaserunt ei quatenus iterùm viro nuberet. Quorum consilio diù multùmque reluctans, cessit invita, timens ne si eis cedere detrectaret, aliquod turpe sibi, suisque filiis ac parentibus, de incontinentiâ emergeret.

Cùm vero quidam miles nobilis, divitiis honoribusque fulgens, ei nubere gestiret, constituto die venit cum multo militum comitatu, ut eam uxorem acciperet. Præparavit vero se venerabilis matrona, induens se pretiosis vestibus multicoloribus. Verùm cum per gradum ligneum de domo egrederetur, repentè gradus ligneus corruit, ipsaque ad terram corruens graviter per totum corpus, maximèque circa coxas, allisa est ; qua propter evidentibus inditiis, a Domino hoc flagello percussam se animadvertens, seque ipsam miseram, meretricemque incusans, nullatenùs alicui ampliùs se nubituram protestata est.

Quomodo autem reliquo vitæ suæ tempore vixerit, qualiter corpus suum mortificaverit, quibus elemosinis et abstinentiis, operibusque sanctis, Domini misericordiam promeruerit, aliquantisper pro posse declarabimus. Monasteria plura monachorum sanctimonialiumque perlustrans, societates participationesque orationum et beneficiorum expetebat et accipiebat, eisque caritatem pro viribus impendebat. Undè locum morandi apud S. Petrum Carnotensem, et apud S. Mariam Columbensem, et apud S. Mariam Beccensem, et apud S. Taurinum Ebroicensem, et apud S. Mariam Ibriacensem, ab habitatoribus locorum ipsorum expetiit, et pro voluntate suâ accepit.

Apud Ibriacum hospitalem domum, receptui hospitum peregrinorum et pauperum, ex proprietate suâ filiique sui Goelli, furnumque constituit, quibus pro posse impensas præparavit271.

Videns vero propter frequentes guerras quas filii sui finitimis suis faciebant, quietè se ibi vivere non posse, a filio suo Goello res suas quas in confinio Gaudiaci villæ, quæ est juxta Isaram, jure hæreditario possidebat, poposcit sibi dari, quatenus securius quietiùsque ibi vivere valeret, et ab ipso benignè accepit ; quo impetrato, Pontisaram venit.

Est autem ibi juxta Pontisaram monasterium in honore S. Martini, quod tunc regebat Theobaudus, sanctæ memoriæ, abbas. Cognoscens siquidem loci illius habitationem opportunam, frequentare cœpit locum, notaque abbati et fratribus facta est, participationemque beneficiorum loci expetens pro voluntate suâ adepta est.

Post modum vero xenodochium juxta prædictum S. Martini monasterium fecit, pauperculamque domum ad suam habitationem, in quâ, quia erat monasterio contigua, quoad vixit morata est.

Adamavit itaque locum monasterii Pontisariensis super omnes domos quas viderat et noverat, fecitque ex proprietate suâ, intra claustra monasterii domum infirmariam, ornavitque ecclesiam multis ornamentis, quæ usque hodiè in monasterio conservantur. Si quando victualia monachis deerant, ipsa pro posse suo illorum indigentiam supplebat. Hæc et alia in laicali adhuc habitu posita faciebat, et cum religionis habitu indueretur, facere non desistebat. Abbatem ex suo proprio ipsa vestiebat, multisque fratribus vestimenta præbebat.

Quantum autem sibi parca fuerit, quàm larga aliis, non facilè valet edisseri. Domabat carnem suam multis cruciatibus, ne insolesceret spiritumque subjugaret, secundùm Apostolum : « Spiritu ambulate, et carnis curam ne feceritis in concupiscentiis. » Quis vero audiat et facile credat, quantis vicibus et per æstatem et per hyemem ad orationem procumbens, ventrem et genua nudabat, et sic terræ et pavimentis adhærebat ? Hoc planè ideo faciebat quatenus caro frigesceret, nec libidinis calorem sentiret.

Tolerabat nimios algores, fame sitique arebat, ut tuam, Christe, consequeretur misericordiam. Et quia psalterium in juventute sua didicerat, psalmos die ac noctu decantabat.

His aliisque operibus bonis, religiosa sanctimonialis insistebat. Volens denique ecclesiam S. Martini redditibus ampliare, expetivit filium suum Goellum, multisque eum precibus deprecata est, quatenus pro salute animæ suæ, uxorisque suæ, filiorum filiarumque suarum, omniumque antecessorum suorum animabus, daret Deo et sancto Martino, monachisque Pontisarensibus in elemosinâ hæreditatem suam quam habebat apud Gaudiacum272. Quod facere recusavit. Verumtamen quoniam multis vicibus repetivit, tandem hoc concessit ut monachi totâ vitâ matris suæ supradictam hæreditatem haberent, atque post decessum ejus uno tantùm anno.

Factum est autem, cum uno anno post transitum religiosæ sanctimonialis, monachi tenuissent hanc elemosinam, ut post finem anni Goellus eam in suam potestatem redigeret. Quâdam autem nocte, jacebat Goellus in lectum suum, videbatque se esse in ecclesiâ S. Martini Pontisariensis, inter altare principale et matutinale, ubi mater ejus faciebat mandatum trium pauperum, lavans eorum pedes ; ipse vero tenebat bacinos cum aquâ et manutergium, ut matri suæ serviret. Ipsa aspiciens in eum tanquam furibunda loquebatur ad eum, dicens : « Impie surreptor, quare surripuisti michi elemosinam quam dederam servis Dei ? » et volebat eum percutere de cultello album manubrium habente, quem tenebat in manu suâ, dicens : « Nisi reddideris michi hæreditatem meam, morte morieris. » Evigilans, uxori suæ narravit quæ viderat, statimque misit nuntium qui faceret ad se venire Domnum abbatem Theobaldum. Cui venienti retulit Goellus quæ viderat et audierat ; et hæreditatem omnem quam habebat apud Gaudiacum abbati supradicto, monachisque Pontisariensibus reddidit. Hæc omnia concesserunt uxor ejus Elisabeth et filii ejus Robertus et Willelmus coram adhibitis testibus.

Aliâ vice, apparuit prædicto Goello mater, suâ manu tenens marsupium vacuum, et dicebat ei ut præstaret sibi quatuor libras drocacensis monetæ. Quod et fecit, misitque per capellanum suum Willelmum ad ecclesiam S. Martini ad faciendum anniversarium matris suæ. Similiter fecit omnibus annis quibus supervixit.

Dedit etiam decimam sterlinorum suorum de redditibus quos habebat in Angliâ, omnibus diebus vitæ suæ. His modis religiosa sanctimonialis terruit Goellum filium suum et mansuefecit, et amicum fecit ecclesiæ Pontisariensis et monachis ibi Deo servientibus.

Mortua est autem Hildeburgis sanctimonialis in senectute bona, plena dierum et bonorum operum. Obiit autem , et sepulta est in ecclesia S. Martini Pontisariensis, ad cujus tumbam post mortem ejus, miracula multa, Deo faciente, ostensa sunt regnante Domino nostro Jesu Christo.


* L'intitulé de ce chapitre du Cartulaire ne nous est connu que par la transcription du P. de Machault. — Le nécrologe de S. Martin porte au 3 juin la mention suivante : « Obiit † Hildeburgis religiosa sanctimonialis, que Hildeburgis dedit nobis plurima bona apud Gaudiacum et apud Quiquenpoit, pront (in vita) ipsius continetur, que in anniversario suo (legitur). » Les mots qui suivaient : « Officium fiat, » ont été grattés au xvie siècle (B. N. Mss. lat. 13889).
268 Gallardon, cant. de Maintenon (Eure-et-Loir). On y voit encore les restes d'un donjon du xie siècle. Philippe Ier régna du 4 août 1060 au 3 août 1108.
269 Robert d'Yvry. Ivry-la-Bataille, cant. de Saint-André (Eure).
** Il est à tort appelé Wiltinus dans le texte donné par Dom Luc d'Achery.

270 Dom Luc d'Achery a lu : « gratiâ Dei cor suum visitante, » qui nous paraît une excellente leçon (Spicileg. t. II, p. 153). Orderic Vital, avec sa franchise habituelle, donne une tout autre raison de la retraite de Robert d'Ivry dans le cloître :

« Non multo post, stimulo gravis morbi divinitùs in verendis percussus est, metuque mortis monachus Beccensis factus est. » (Lib. V, ap. Hist. de Fr., t. XII, p. 611).

271 Dans l'Inventaire des archives de l'Eure, série H p. 75, M. Georges Bourbon a relevé une note du xviie siècle sur « le jardin de l'Aumône », appartenant aux religieux d'Ivry à cause de leur office d'aumôniers.

« Ce fut Hildeburge, baronne d'Ivry, qui donna ledit jardin, avec une maison qui y estoit bastie pour y loger les pauvres. Guillaume Lupel son fils, baron d'Ivry, confirma cette donation l'an 1142 par une charte fort ancienne et fort autentique. Cette donation fut encore confirmée en 1300 par Guillaume, seigneur d'Ivry. »

Guillaume Louvel, second fils d'Hildeburge, épousa une sœur de Galeran III, comte de Meulan, vers 1123. (Ord. Vit., liv. xii).

272 Ce domaine de Jouy le Montier, près Pontoise, constitua l'une des fermes de l'abbaye, qu'on appela dès cette époque la ceaulle (cella) parce qu'un moine s'y rendait à certains moments pour surveiller les travaux agricoles.

a Notes de Dom Claude Estiennot sur la vie précédente

De xenodochio nulla supersunt ; olim fuisse situm prope rivulum de Viosne a senioribus accepi.

Paupercula vero domus a paucis annis (ante ana. 1672) destructa fuit. Contigua erat parti crucis septentrionali ecclesiæ, eique adhærebat. Ostium inerat per quod die noctuque ecclesiam ingredi poterat. Cujus quidem clavis in ipsius monumento, a paucis annis inventa fuit. In dictâ cellulâ, quamdiu vixit, morata est ; mortua et sepulta in concavo muri ecclesiæ* juxtà sacellum S. Walterii. Ejus sepulchrum a paucis diebus, de licentiâ mei superioris, aperui, reliquias ejusdem beatæ viduæ reperi, sed et in ossibus capitis coxarum crurumque cicatrices et coxarum allisiones (uti ejus vita refert) animadaverti. Partem aliquam ejusdem clavis, sui potius annulum cathenæ, parum plumbi et nonnullos carbones reperi. Sed nihil omnino scriptum, quaquâ solertiâ exquisierim, invenire potui. Inerat ejusdem cellulæ sacellum in quo (uti vita refert) orationes fundebat, et in quo sepulta est, in cornu altaris, ita ut locus in quem aqua post ablutionem manuum sacerdotis (effunditur) eidem sepulchro responderet, et aqua in ipsum caderet.

(D. Estiennot, notæ ad vitam B. Hildeburgis, l. II, fol. 16).

Domus infirmaria hactenùs (1672) superest, usibus prophanis destinata, stabuli vice, videlicet equis suscipiendis. Ædificium altum et amplum est, et ad instar dormitorii constitutum, ab ipso dormitorio sexaginta passibus distans. Habet longitudinis XL, circiter passus, latitudinis vero XX circiter.

(D. Estiennot, l. II, fol. 16).

* Dans un enfeu.

1 (hic verbum omissum)