École des chartes » ELEC » Cartulaires d'Île-de-France » Saint-Martin de Pontoise » Recueil des chartes » Fondation du Chapitre de N.-D. des Champs, à Beaumont-sur-Oise.

Fondation du Chapitre de N.-D. des Champs, à Beaumont-sur-Oise.

  • B Copie du XVe siècle. Cart. 42 (ce document n'a pas été connu de Douët d'Arcq).
  • a Cartulaire de l'abbaye de Saint-Martin de Pontoise, J. Depoin (éd.). Pontoise: 1895.
D'après a.

Noverint u. t. p q. f. quam Matheus comes Bellimontis et dominus Valesie, consensu et assensu Elienoris comitisse uxoris sue, filie Radulphi comitis Perone, tres canonichos constituit apud Bellimontem in ecclesia Beate Marie de Campis, qui divinum officium unoquoque die pro fidelibus celebrabunt pro anima (sua) et Aelidis sororis sue, et pro animabus fratrum suorum Philepi, Mathei, Johannis, et pro animabus antecessorum suorum. Canonichorum vero predictorum unus in molendinum Cambliaci Sti Albini256 singulis annis vj. minas frumenti capiet. Eodem autem termino in furnis Bellimontis lx s. p. capiet, et preter hec x sol. p. in eisdem furnis ad serviendam de oleo unam lampadam capiet. Quicumque vero molendinum Cambliaci in manu sua tenuerit et furnos Bellimontis, fide astringetur quod frumentum et denarios in termino pretaxato canonicho reddiderit. In vineis autem comitis apud Bellimontem idem canonichus iv modios vini singulis annis capiet. Alius vero canonichus in transverso Confluentis singulis annis cxii sol. p. accipiet et preter hoc ad serviendam de oleo unam lampadam, in eodem transverso x sol. p. singulis annis accipiet... In vineis autem comitis apud Asnerius370 isdem canonichus iv mod. vini sing. a. capiet. Tercius siquidem canonichus in molendinum Cambliaci S. Albini singulis annis vi minas frumenti capiet et eadem die in theloneo Cambliaci lx sol. p. accipiet, et preter hec iii sol. p. ad serviendam unam lampadam de oleo capiet... In vineis autem comitis apud Bellimontem iv modios vini...

Auctum .


256 Chambly, cant. de Neuilly-en-Thelle.
370 Asnières-sur-Oise, cant. de Luzarches.