École des chartes » ELEC » Cartulaires d'Île-de-France » Saint-Martin de Pontoise » Recueil des chartes » Bail à métayage des biens de Retrude.

Bail à métayage des biens de Retrude.

  • B Bibl. mun. de Pontoise, ms. 16-18, 20 et 22: D. Estiennot, Historia monaterii Sancti Martini super Viosnam, l. III, vi, 11 (ex cart. in fine, cap. 208).
  • a Cartulaire de l'abbaye de Saint-Martin de Pontoise, J. Depoin (éd.). Pontoise: 1895.
D'après a.

Quædam femina de Grisy, Retrudis nomine, dedit Deo e t ecclesia S. M. iv arpennos terræ qui sunt inter Grisy et Cormelias de territorio earumdem Cormeliarum. Hanc terram dedit Dnus abbas Lecelinus, Alelmo de Brueria et hæredi ejus ad medietatem, jure hæreditario, ea conditione quod ipse Alelmus et hæres ejus terram ipsam arabit, marlabit et seminabit de suo blado legitimo et monachi S. M. habebunt medietatem totius bladi ; et quando bladus in area fuerit excussus, ipse Alelmus ducet partem monachorum ad abbatiam vel ubi ipsi voluerint. Monachi vero reddent Domino Garnerio de Fontinellis iv denarios censûs qui debentur ei pro eâdem terrâ, et præfatus Alelmus vel hæres ejus reddet monachis de eodem censu duos denarios. Sciendum vero quod hæc terra ab hæredibus Alelmi numquam dividetur, seu partietur, sed ille qui domum ejus et masuram de Cormeliis tenebit, ipse semper medietariam terræ habebit, et faciet monachis fidelitatem suam sacramento, et ducet eisdem partem suam vel bladi vel iarbarum (sic) ubi ipsi voluerint. Horum omnium testes sunt hii : Haymardus presbyter de Cormeliis, Aszo de Buxiaco, Raynerius filius Alelmi de Brueria, Gislebertus de Richeron, Godardus de Rua, Theboudus Sine Barba, Guillelmus et Arnoudus frater ejus, Garnerius Morellus, Ernoudus de Fonte, etc...