École des chartes » ELEC » Cartulaires d'Île-de-France » Saint-Martin de Pontoise » Recueil des chartes » Guerry, chevalier de Tour, est enterré à St Martin.

Guerry, chevalier de Tour, est enterré à St Martin.

  • B Bibl. mun. de Pontoise, ms. 16-18, 20 et 22: D. Estiennot, Historia monaterii Sancti Martini super Viosnam, l. III, v, 13 (source non indiquée).
  • a Cartulaire de l'abbaye de Saint-Martin de Pontoise, J. Depoin (éd.). Pontoise: 1895.
D'après a.

N. s. o. quod quando Kuerricus miles de Turno90 morti proximus esset, monachi Sti Martini cœnobii Pontesiensis qui sunt apud Turnum fecerunt eum monachum ad succurrendum410. Cum vero mortuus esset, attulerunt eum ad ecclesiam Sti Martini parentes sui ut ibi sepeliretur. Ubi cum sepulturæ illius completa fuissent obsequia, precati sunt ibidem Dnum Guillelmum abbatem et conventum Henricus filius defuncti et alii qui ibidem aderant parentes illius, quatenus quendam clericum Richardum nomine, quem genuerat illi Kuerricus pro misericordia susciperent in monachum. Quorum petitioni abbas et conventus annuentes, puerum susciperunt et fecerunt monachum. Præfatus vero Henricus frater pueri et alii parentes dederunt Deo et ecclesie Sti Martini pro animâ defuncti et pro puero in eleemosina xiv denarios censûs quos monachi de Turno debebant Kuerrico et hæredibus ejus de granchiâ suâ de Turno, et de curia ejus granchiæ « et de arpenno quod est juxta granchiam. Dederunt etiam et concesserunt omnem istarum rerum justitiam et decem alios censûs denarios alibi cum justitiâ eorum et parvam quandam decimam quam habebant juxta Monthsu402, pepigerunt que quod hanc eleemosinam facerent concedere Auldam uxorem defuncti et alios eorum filios. Hujus rei testes sunt et fidejussores : Havinus presbyter de Sto Lupo290, Gauterius presbyter de Ermenon (258), Stephanus de Ballolio411, Antelmus frater ejus, Kuerricus de Aquabona411 nepos defuncti, Drogo li Cornuz, Guillelmus Pascensbuwum, Mathæus de Insula, Noe de Turno, Hilduinus Faber.


90 Tour, auj. Saint-Prix, cant. de Montmorency.
410 Quos sensus patitur terminus « monachus ad succurrendum », vide notas Ackerianas in Guibertum, p. 635 (D. E.)
402 Montsoult, cant. d'Ecouen.
411 Baillet, canton d'Ecouen. — Eaubonne, cant. de Montmorency.