École des chartes » ELEC » Chroniques latines » Préface » [1] Incipit prefatio in gesta Francorum.

[1] Incipit prefatio in gesta Francorum.

Germania omnis in quinque populorum conventibus dividitur. E quibus primi sunt Vindelici, deinde Cimbri, post hoc Teutones ac perinde Peucini, ultimis omnium existentibus Basternis qui confines sunt Dacis. Porrigitur autem Germania in longitudinem sexcentis octoginta sex milibus passuum, in latitudine centum quadraginta octoa latitudinem 548 Aimoin milibus. Amnes in ea clari atque in oceanum decurrentes Guthalus, Disurgisb Visurgis Aimoin et Rhenus. In Rheno autem ipso centum prope habentur in longitudine insule, quarum nobilissima est Batavorum et alie quam plurime que sternuntur inter Rhenum ac Flevum. Ita vero appellantur ostia in que Rhenus in septemtrione in lacus varios ab occidente in (1vb) magnamc amnem Aimoin Mosam se spargit, medium inter hec et modicum nomini suo custodiens alveum. “Oritur autem ex Lepontiis qui Alpes incolunt et longo spatio in fines Helvetiorum, Mediomatricum atque Treverorum citatus fertur ; et ubi oceano appropinquat, in plures defluit partes multis ingentibusque insulis, ut premissum est, effectumd effectis Aimoin, R , quarum pars magna a feris barbarisque nationibus incolitur. E quibus sunt qui solis piscibus atque ovis avium vivere existimantur, multisque capitibus in oceanum fluit”1 = Caesar, Bellum gallicum, IV, 10. Intra Germaniam vero nulla inferius nobilitate Hercinium jugum pretenditur. De quo videlicet jugo, Julius Cesar in hystoria belli gallici quod silva adopertus sit variisque ferarum generibus habundans hoc modo scribit :


a latitudinem 548 Aimoin. b Visurgis Aimoin. c amnem Aimoin. d effectis Aimoin, R.

1 = Caesar, Bellum gallicum, IV, 10