École des chartes » ELEC » Chroniques latines » Livre II » [37]
[f34]

[37] Idem vero inclitus rex Francorum Clotharius ad suffragia egregii confessoris Martini ad tutelam sibi exposcendam Turonis abiit’1 : Fredegarius, Chronicae, III, 55. ‘Multus ibi pro sua salute suorumque [f34v] (34va) peccaminum abolitione Domini ac sanctorum ejus precator, et clarissimis donis eidem loco sacro regia liberalitate impartitis, in ditandis etiam aliis cenobiis sanctorum munificentissimus extitit. Indeque venationis gratia exercende, cujus studiosos fore Francos supra meminimus, Cotiam silvam ingressus, dum supra vires corporis, quod senectus debilitaverat, indulget exercitationi, animo validior quam corpore, comminuit omnem sue vigorem salutis, egritudinemque gravem contraxit. Febris erat vehemens, continui ac sine ulla intermissione viscerum dolores. Dum cruciatur atque alternis vicibus, nunc frigus nunc calor membra exagitant, inter egra suspiria que mens extorquebat sibi male conscia, hec iterabat verba : « Vua, vua, quam magnus est rex ille celestis, qui sic humiliat sublimes terre reges’2 : Gregorius Turonensis, Historiae, IV, 21. Iste cum sit immortalis, melior est quovis orbis terrarum principe mortali. Quod si melior, et potentior, et si potentior, ergo et misericordie largitor. Qui non ut multi hominum mortibus delectatur reorum, sed misericors ac miserator penitenciam amplectitur peccatorum. Illius igitur clementie munus, totis est exoptandum affectibus, deque ejus miseratione nunquam desperandum ».a Obiit Clotharius rex qui regnavit L annis, relinquens regnum IIIIor filiis, Chereberto, Guntranno, Chilperico, Sigiberto P en manchette Inter hos atque hujusmodi sermones, finem imperii dedit, corpus terre, regnum filiis derelinquens, per quinquaginta et unum annos potestate functus continuab perpetua Aimoin ac semper in majus augmentata, filiis regni heredibus hujusmodi vocabula : primus Cherebertus, sequens Guntrannus vocatus, tertius Chilpericus, quartus Sigisbertus. Sepultusque (34vb) est in basilica Sancti Medardi ut ipse jusserat ; que XXX et eo amplius milibus ab eo loco in quoc in quem R, P finem vite invenit aberat, magno obsequio per tantum spacii deductus filiorum seu etiam psallentium clericorum.

Explicit liber secundus.


a Obiit Clotharius rex qui regnavit L annis, relinquens regnum IIIIor filiis, Chereberto, Guntranno, Chilperico, Sigiberto P en manchette. b perpetua Aimoin. c in quem R, P.

1  : Fredegarius, Chronicae, III, 55
2  : Gregorius Turonensis, Historiae, IV, 21