École des chartes » ELEC » Chroniques latines » Livre III » [21]
[f41v]

[21] Chilpericus frater ejus, alter rex Francorum, Pretextatum Rotomagensem episcopum exilio destinavit, eo quod, consilio Brunechildis regine usus, insidias ipsi parasse diceretur’2 : Gregorius Turonensis, Historiae, V, 18, p. 216-223. ‘Meroveus vero filius ejus, quem tonsoratum ac monasterio detrusum a patre fuisse memoravimus, iterum laicus efficitur.’1 : Fredegarius, Chronicae, III, 78 ‘Nam a Guntranno duce, de quo sequens sermo plura narrabit, per legatos sollicitatus, a monasterio egressus et a Gaileno suo familiari veste laicali indutus, ad ecclesiam sancti Martini Turonis ut confugeret est impulsus. Ad hanc denique et ipse Guntrannus confugerat, metuens minas regis Chilperici, eo quod diceretur filium ejus Theodebertum in bello superius memorato interemisse. Quapropter Chilpericus Ruccolenum quemdam Turonis direxerat qui eum exinde (41vb) vi abstraheret. Ruccolenus Turonis veniens beato pontifici tunc Gregorio mandavit ut Guntrannum a basilica sancta expelleret. Quod si agere differret, sciret eum cum valida manu venturum et hec impleturum. Sanctus autem antistes respondit hoc nunquam fuisse factum, nec a se nullo modo esse faciendum. Interim miser, dum domum ecclesie, in qua hospitabatur, destruere non formidat, regio correptus morbo, ad basilicam sancti Martini defertur, ubi, nil medele adeptus, non post multos dies est defunctus. Porro Meroveus ad sepedictam veniens ecclesiam, memorato pontifice missas celeb[r]ante, petiit eum eulogias sibi dare. Quo recusante, minatus est se quosdam de populo interimere, quoniam sine judicio sacerdotum eum communione privaret. Tunc pontifex eulogias quidem ei dedit, regi vero per diaconem innotuit que acta fuerant. Regina itaque clamante ipsum clericum exploratorem a Meroveo missum, rex eum exilio relegavit. Direxit autem ad sacerdotem ut inimicum suum de ecclesia pelleret. Sed eo differente, Chilpericus exercitum commoveri precepit. Quod audiens Meroveus a basilica egredi voluit. Leudastis vero Turonicus comes pueros ejus, qui pro necessariis causis in villam ierant, peremit. Quapropter Meroveus, adnitente Guntranno, Marilefum medicum a rege venientem tenuit, ablatoque auro ac argento quod ferebat, eum utique occidisset, nisi ille ecclesiam expetisset. Interea, dum de patre ac noverca Meroveus multa [f42] (42a) loqueretur facinora, quadam die Gregorium episcopum ad convivium invitans, rogat aliquid ad edificationem legi. Tunc antistites, arrepto Salomonis libro, hunc primum versiculum invenit ac legit : Oculum, quo adversatur patrem, effodient eum corvi de torrentibus3Prov., 30,17. Et hec quidem ille non intellexit, antistes vero miratus est redargutionis sibi verba prima occurrisse’4 : Gregorius Turonensis, Historiae, V, 14, p. 209-210.

Non rex sed dux Meroveus.


1  : Fredegarius, Chronicae, III, 78
2  : Gregorius Turonensis, Historiae, V, 18, p. 216-223
3 Prov., 30,17
4  : Gregorius Turonensis, Historiae, V, 14, p. 209-210