École des chartes » ELEC » Chroniques latines » Lettre » Incipit epistola Aimoini ad Abbonem abbatem.

Incipit epistola Aimoini ad Abbonem abbatem.

[f 1] (1a) Domino venerabili et in Christi dilectione fundato Abboni abbati, totius gregis illi a Deo commissi minimus Aimoinus, perpetue felicitatis munus.

Preceptis beatitudinis tue parui, beatissime pater, quibus preceperas ut ingeniolum exercendo meum, quod tribuente Christo per tue sollicitudinis tuorumque discipulorum laborem, ad meliora profecisse arbitrabaris, res gestasa gesta P Francorum sive regum, que et per diversos sparse libros et inculto erant sermone descripte, in unius redigerem corpore opusculi ac ad emendatiorem latinitatis revocarem formam. Institi igitur ut potui, atque utinam tam efficaciter quam libenter ! Porro de opere tua paternitas viderit, rectene an secus egerim. Ego autem solius obedientie si tamen voluntate conatuque eam decoravi, testimonio contentus sum. Ammonitionis itaque tue non immemor, qua sepissime hortatus es ut situm Germanie vel Gallie, in quibus hec que referuntur acta sunt, non pretermitterem, ea que in auctoribus Julio, Plinio ac Orosio invenire potui colligens, huic opusculo inserendo, voluntati sublimitatis tue satisfacere commodum duxi. His (1b) igitur adjunxi que Julius de Germanorum sive Gallorum moribus ac institutis in libro sue interserit hystorie. Ab egressu quoque Francorum e Troia usque ad id temporis quo Pipinus, magni Karoli pater, regnare cepit, cunctam gestarum seriem rerum in quatuor decrevi libris partiri. Quos ita contexui ratione ut sequens semper priorem quantitate sui et numerum regum transcenderet, verbi gratia : primo continente quinque regum actus, secundus continet sex, tercius septem, quartus vero octo et eo amplius. Genealogias quoque regum, que propter similitudines nominum valde confuse erant, quanta potui diligentia distinxi, unumquemque vel patris nomine vel senioris juniorisve appellatione ab altero distinguens, quemadmodum diligens lector in suis animadvertere potest locis. Id precipue conservare curavi ut in omnibus his libris mentio fieret Benedicti patris, certis ex causis, cui ego meum scire, meum posse meumque vivere post Deum imputob acceptum fero Aimoin . Nec ignoro multos fore qui solita libidine omnibus detrahendi, huic volumini genuinum infigant dentem; quod vitare non poterit nisi qui nil omnino scribit. Calumpniabuntur inc enim Aimoin tempora, convertent ordinem, res arguent, sillabas eventilabunt et, quod accidere plerumque solet, negligentiam librariorum ad [f 1v] (1va) auctorem referent. Dicent etiam : « En noster historiographus novusque auctor, qui aliorum verbis pro suis utitur » ! ‘Hoc quidem me fecisse non nego, neque me id piget, ac deinde facturum autumo’1 : Terentius, Heautontimorumenos, praef. Habeo bonorum exemplum, quo exemplo michi id licere facere quod illi fecerunt puto. Nec sententiis detrahentium satis moveor, tua laude vel vituperatione doctus esse sufficiens. Vale, pater venerande, et prosperis ad vota successibus polle.

Explicit epistola.


a gesta P. b acceptum fero Aimoin. c enim Aimoin.

1  : Terentius, Heautontimorumenos, praef