École des chartes » ELEC » Chroniques latines » Livre II » [8] . , . . Sed dum incursare studet aliena, perdidit que putabat sua. . . Archadius quoque qui urbem Arvernam Chideberto tradiderat, Bituricas aufugit. Ea urbs tunc Childebertoparebat. Mater vero ejus atqueamica comprehense apud Cadurcum urbem exiliate sunt.
[f22v]

[8] Amalricus autem filius Alarici regis Gothorum, cum partema partem R ; patrem P regni paterni que a Francis non fuerat pervasa suscepisset regendam, legatos ad Childebertum et Chlotarium direxit, rogans ut inito federe, sororem eorum mereretur conjugem accipere. Quam illi non negantes, ut regibus tante gentis dignum erat, summo cum honore miserunt. At ille ut erat gente et animo ferus, habere eam cepit remissius, nec diligere ut reginam, sed contumeliis dehonestare quasi pretio emptam ancillam. Nam dum esset ipse nefanda, qua et pater suus, arriane [f23] (23a) hereseos maculatus perfidia, despectui eam habens quod esset fide catholica, eunti ad orthodoxorum ecclesiam multa ingerebat probra’1 : Gregorius Turonensis, Historiae, III, 10 : Liber Historiae Francorum, 23 : Vita s. Chrotild., 9. ‘Stercora namque in eam vel in ejus proiciens viam, fetoris commovebat violentiam, ut devotam a pure orationis studio averteret mentem. Quibus prestricta contumeliis filia Chlodovei ad fratres cum lacrimis scribit epistulam, mittens per quendam sibi fidelem, et causam suarum exponens injuriarum, ad extremum intulit : « Miseremini, inquit, mei, fratres amantissimi, et mearum necessitudines indignamini causarum ». Urbs arverna Childebertum in finitimis suis, de fratris Theoderici regimine ab eo vi prerepta, tenebat’2 : Fredegarius, Chronicae, III, 36, ‘cum memorata sororis scripta ad eum pervenerunt. Inde vir militie peritus, non expectato fratris Chlotharii solatio, compositis ordinibus castra movit atque inprovisus armatas acies Hispaniis infudit. Nec defuit congressioni Amalricus, terrestri navalique pugna certare paratus, ubi utrique exercitui placuit in campo prelio decertareb decernere R, P . Sed Childebertus, validior equitatu, avertit hostem. Nec diutius resistere potuerunt Gothi, cum virorum contis et fremitu equorum conturbarentur. Conversi igitur in diversa sunt alii, plerique ad classem refugiebant. Ex ea quoque parte occurrere Franci ac universos preoccupato itinere expelluntc repellunt Aimoin a mari. Ipse Amalricus fugere conatus, ecclesiam catholicorum cursu petebatd patebat P . Tunc unus e turma Francorum citato equo eum insecutus, hasta comminus percussum (23b) terre dejecit exanimatum’3 : Fredegarius, Chronicae, III, 41. ‘Cujus comperto interitu Childebertus, post tergum iter dirigens Gothorum Toletum urbem, ipso terrore belli civibus consternatis, sine mora obpugnavit et cepit. Multisque ablatis thesauris et sorore assumpta repedare festinabat ad patriam. Sed antequam cupitas pervenirent ad sedes, soror regis, nescio quo depressa incomodo, vita decessit. Cujus corpus in loculo positum, Parisius est delatum ac in basilica sancti Petrie que nunc dicitur sancte Genovefe P add. mard. XVe s. juxta patrem humatum. Sane in thesauris quos Childebertus avexit ab Hispaniis, reperta sunt ecclesiastici utensilia ministerii ex vasis quos dicunt fuisse Salomonis, sexagintaf novem Aimoin pretiosissimi calices, XV patene, XX capse evangeliorum. Que omnia cum solido fabricata forent auro gemmisque ornata opere inclusorio, rex tamen integer ab eorum cupiditate cuncta, ut erat largissimus, diversis tribuit ecclesiis’4 : Gregorius Turonensis, Historiae, III, 10 : Liber Historiae Francorum, 23. Sed dum incursare studet aliena, perdidit que putabat sua. ‘Nam Theodericus frater ipsius, dolens Arvernorum urbem ab eo sibi fuisse sublatam, eam ipse iterato invadit. Cesisque vel fugatis quos Childebertus ad tuendam reliquerat civitatemg urbem Aimoin , Mundericum qui se propinquum regis jactitabat regnumque sibi deberi, perimi jussit, et que ejus erant sub fiscoh fiscum Aimoin redigi’5 : Fredegarius, Chronicae, III,36. ‘Hic etenim Mundericus pervasis Arvernicis civibus, collecta etiam rusticanorum non parva manu, castrum Victuriacum contra Theodericum pervasit. Ubi dum rex eum [f23v] (23va) obsidione cinxisset et superare nequiret, cuidam suorum Aregisilo nomine imperat ut dato sacramento securitatis, Mundericum a castello exire suadeat quatinus a circumsedentibus perimi posset. Ille precepto obtemperat, ac circumventum hominem castro educit. Datoque in hunc modum suis signo :« Quid, ait, o populi, hunc virum aspicitis, ac si nunquam amplius eum vidissetis ? ». His illi auditis, impetu in Mundericum proruunt. Quod ille cernens Aregisilum sic alloquitur :« Quia, inquit, o Aregisilei O Aregesile R ; ea Regisile P , parjuriis me decepisti tuis, ex hoc tempore te viventem nullus cernet oculusj oculis Aimoin carnis ». Et hec dicens, uti pone eum stabat, lancea inter scapulas adacta, eum terre defixit. Evaginatoque gladio, hortatus socios super hostes irruit, ac quousque [spiritus] vite in eo fuit, cedere non cessavit’6 : Gregorius Turonensis, Historiae, III, 14. Archadius quoque qui urbem Arvernam Chideberto tradiderat, Bituricas aufugit. Ea urbs tunc Childeberto parebatk patebat Aimoin . Mater vero ejus atque amical amita Aimoin, R comprehense apud Cadurcum urbem exiliate sunt.


a partem R ; patrem P. b decernere R, P. c repellunt Aimoin. d patebat P. e que nunc dicitur sancte Genovefe P add. mard. XVe s. f novem Aimoin. g urbem Aimoin. h fiscum Aimoin. i O Aregesile R ; ea Regisile P. j oculis Aimoin. k patebat Aimoin. l amita Aimoin, R.

1  : Gregorius Turonensis, Historiae, III, 10 : Liber Historiae Francorum, 23 : Vita s. Chrotild., 9
2  : Fredegarius, Chronicae, III, 36
3  : Fredegarius, Chronicae, III, 41
4  : Gregorius Turonensis, Historiae, III, 10 : Liber Historiae Francorum, 23
5  : Fredegarius, Chronicae, III,36
6  : Gregorius Turonensis, Historiae, III, 14