École des chartes » ELEC » Chroniques latines » Livre I » [22] .
[f17]

[22] Rege itaque Alarico, qui Gothos per duodecim annos rexerat, hoc modo interfecto, Chlodoveus filium suum Theodericum cum valido exercitus supplemento ad superiores regni ejus dirigit partes. Qui, pervagata omni provincia, Rotenosa Rodais P marg. m. post. Cadurcosque atque Arvernos subegit, et ad patrem victor rediit, qui tunc in Burdegalensi urbe [f17v] (17va) hiemabat. Brumali autem recedente rigore vernalique succedente tempore, Chlodoveus Tolosam petit. Inde thesauros Alarici auferens, ad Engolismam properat. In cujus adventu, murus urbis divino nutu sponte ruens, advenienti regi aptum prebuit iter. Qui universos Gothos quos inibi reperit gladio interemit. Pari etiam [modo] per vicinas urbes adversarios interficiens suosque constituens, eas sibi parere compulit. Rebus ergo cunctis ex sentencia compositis Turonis [iter] dirigit. Ubi, dum stativarum gratia aliquantis permoratur, legationem suscepit Anastasii Constantinopolitani principis munera epistulasque ei mittentis, in quibus videlicet litteris hoc continebatur quod complacuerit sibi et senatoribus eum esse amicum imperatorum patriciumque Romanorum. His ille perlectis, consulari trabea insignitus, ascenso equo in atrio quod inter basilicam sancti Martini et civitatem situm erat, largissima populo contulit munera. Ab illa die consul simul et augustus meruit nuncupari. Cum autem equum quem inter cetera donata sancto miserat Martino redimere, centum datis solidis, decrevisset, nec ille ullo modo loco moveri posset, alios centum dari precipiens, taliter infit : «  Sanctus Martinus bonus in auxilio, sed carus noscitur fore in negotio ». Rex itaque, equo recepto paceque per circuitum facta, Parisius regreditur’1 : Liber Historiae Francorum, 17.


a Rodais P marg. m. post.

1  : Liber Historiae Francorum, 17