École des chartes » ELEC » Chroniques latines » Livre III » [66] . Post hec facultas omnis Eberulfi, que multa erat valde, diversis a rege concessa, domus quoque quam infra muros possidebat turonicos adeo direptioni tradita est, ut nil nisi nudi superessent parietes. Pro his itaque causis, calumpnias sancto antistiti inferebat Gregorio, quasi cuncta ejus gererentur consilio, minabaturque quod, si umquam regis rediret in gratiam, similem ei retribueret vicissitudinem. Verum antistes plus clemencia pro ejus miseriis quam indignatione pro illatis ab eo commovebatur injuriis. Cumque foret eidem misero domicilium in sancti Martini salutatorio, et a presbitero cui servandi oratorii cura delegata erat relique clauderentur janue, per ostium illius salutatori[i] ingressi ecclesiam pueri vel puelle universa rimabantur ornamenta sacri templi. Quod postquam custosbeate edis animadvertit, ac ferreis ipsas foresaffixit clavis, media ferme nocte in ipsis nocturnalibus hymnis a prefato Eberulfo episcopus Gregorius et clerici tantis lacessiti sunt conviciis, ut laudes Deo debitas relinquere cogerentur. Sed et clericum quendam jam temulentus, quod vinum sibi non largiretur, super scamnum extensum pene usque ad mortem flagelliscecidit, multorumque cedem in atrio beati antistitis exercuit, non veritus illi ingerere contumeliam cujus cotidie flagitabat clemenciam. Porro una noctium vidit idem episcopus sompnium, quod eidem viro retulit, in hunc se habens modum : Ad hec Eberulfus : , inquit antistes. . Intellexit episcopus illum demonis instinctu talia effari. .
[fol. 56v]

[66] Interjectis diebus Guntrannus rex Cabilonis regressus, fraterne necis auctorem sollicite investigans, per responsales Fredegundis Eberulfum, in palatio Chilperici cubiculariis prepositum, ejus sceleris cognovit esse caput. Rogatus vero ab ea idem Eberulfus fuerat ne ipsam desereret. Qui, dum consensum ei denegasset suum, ob id apud regem accusatus est ab illa. Rex igitur, felle commotusa commoto P , circumstantibus amicis juravit se non solum homicidam, verum cunctam ejus perditurum generationem, quatinus ausus interficiendorum regum de regno tolleretur Francorum. Hoc terrore perculsus, vir supra nominatus ad basilicam Sancti Martini cum clericis, quibus frequentes intulerat injurias, aufugit. Tunc Aurelianenses cum Blesensibus ad custodiendum, ne exinde uspiam dilaberetur, jussu regis alternas sortiti vices, in eundo ac redeundo multas agebant predas. Dumque duo, qui mulas jamdicti rapiebant confessoris, ad domum cujusdam rustici potum petituri advenissent, et ille se habere negaret, unus eorum protenta hasta ut eum percuteret, ab eo ictu gladii peremptus est. Alter casu socii perterritus, aufugiens que male pervaserant reddidit’1 : Gregorius Turonensis, Historiae, VII, 21. Post hec facultas omnis Eberulfi, que multa erat valde, diversis a rege concessa, domus quoque quam infra muros possidebat [f57] (57a) turonicos adeo direptioni tradita est, ut nil nisi nudi superessent parietes. Pro his itaque causis, calumpnias sancto antistiti inferebat Gregorio, quasi cuncta ejus gererentur consilio, minabaturque quod, si umquam regis rediret in gratiam, similem ei retribueret vicissitudinem. Verum antistes plus clemencia pro ejus miseriis quam indignatione pro illatis ab eo commovebatur injuriis. Cumque foret eidem misero domicilium in sancti Martini salutatorio, et a presbitero cui servandi oratorii cura delegata erat relique clauderentur janue, per ostium illius salutatori[i] ingressi ecclesiam pueri vel puelle universa rimabantur ornamenta sacri templi. Quod postquam custos beateb sacræ Aimoin edis animadvertit, ac ferreis ipsas fores affixitc afflixit P clavis, media ferme nocte in ipsis nocturnalibus hymnis a prefato Eberulfo episcopus Gregorius et clerici tantis lacessiti sunt conviciis, ut laudes Deo debitas relinquere cogerentur. Sed et clericum quendam jam temulentus, quod vinum sibi non largiretur, super scamnum extensum pene usque ad mortem flagellis ceciditd cicidit R, P , multorumque cedem in atrio beati antistitis exercuit, non veritus illi ingerere contumeliam cujus cotidie flagitabat clemenciam. Porro una noctium vidit idem episcopus sompnium, quod eidem viro retulit, in hunc se habens modum : « Videbam, ait, me sacrosancti Martini astantem altari ac dominici celebrare misteria sacrificii, Guntrannumque regem ipsam ingressum orationis domum, (57b) suis imperantem ut te a palla altaris cui inherebas evulsum foris pellere[nt]. Cui cum intermissis ego missarum sollempniis me obvium preberem, et ne te contingerete contingerent Aimoin manibus quoque detinerem, tu interea, deserta ara sacra, huc illucque pavitans circumflectebaris. Tum ego ex hoc molestus, dum tibi innuerem ne quoquam abscederes, evigilavi mecum in animo visionis revolvens causam. » Ad hec Eberulfus : « Multum, ait, cogitatio mea, visio quoque heret tuaf mea cum viso quadrat quoque tuo Aimoin . » « Quidnam cogitas ? », inquit antistes. « Cogito, infit ille, si [me]g P Omis Guntrannus rex hinc voluerit extrudere, una manu palle altaris inherente, altera te cum clericis gladio trucidare ». Intellexit episcopus illum demonis instinctu talia effari. ‘Nec longum fluxerat tempus, ceperunt fieri actu manifesta que fuerant episcopo in visu revelata. Denique Guntranno querente virum quih qua R, P arte ab edei ecclesia Aimoin educens Eberulfum aut sibi adduceret vinctum aut gladio relinqueret trucidatum, obtulit se Claudius quidam, ad id opus strenuum spondens se fore ministrum. Pollicito itaque sibi tanti sceleris precio, ad Eberulfum accedit ; jurat per Deum perque omnia celi ac terre sancta, nullum fidelius aut posse aut velle causam ejus apud regem exequi quam se. Perpensabatj perpendebat Aimoin enim infelix alio eum non posse commodius decipi commento quam suo perjurio. Quid plura ? Credidit miser dejeranti, ac in crastinum a clericis accitus, cum eo ad convivium accedit. Finitis epulis, Eberulfo secum per atrium basilice deambu (57va) lanti et mutuam amicitiam jurejurando pollicenti ait Claudius : « Si forte facultas foret jocundiora reperirik repperiri R, P vina, fateorl faterer Aimoin me eorum ardere desideriom adversarium Aimoin, R ; aniversarium P  ». Respondens Eberulfus cuncta que cuperet se prebiturum, dummodo dignaretur ejus adire hospicium, universos dirigit pueros potioris vini haustum quesituros. Cernens Claudius illum resedisse solum, cujus magis ipse letum quam aliquodn aliud Aimoin sitiret merum, manus elevans sancti Martini contra sepulchrum, eum in hunc exorabat modum : « Te, inquiens, sancte confessor, oro ut sospes revisemo revisam Aimoin conjugem cum filio. » His dictis, evaginato gladio impetum faciebat in adversariump I. inventum os preciosi martiris ausu temerario percussum c Aimoin . Cujus conatum unus intelligens famulorum, brachiis conplexum resupinat Eberulfum, qui jam a gladioq Claudio Aimoin erat saucius. Ille as Ille a P ; Ibi Aimoin vagina exemptum ensem inimici defixit in latera. Sicque [a] circumstantibus ejus satellitibus invasus, multis telorum interfectus est ictibus. Claudius vero, tam immanis facinoris sibi male conscius, ad cellam abbatis, confosso latere abscisoque pollice, profugit, poscens se oc[c]uli ab eo. Verumptamen irruentibus Eberulfi stipatoribus vallatur armis domus ; jacula per fenestras intro jaciuntur ; abba quoque vix a duobus clericis illesus reseratis extrahitur hostiis. Per que introgressi adversarii Claudium sub lecto latitantem nacti jugulant, sociosque ejus simul. Quorum corpora, a domo prostrata ac super nudam humum jacentia, pa (57vb) rentes amicique colligentes sepelierunt. Ad vindicandum autem homicidium in [sacre]t P, R Omis ; in hedis R edis atrio perpetratum, etiam energumini ac pauperes pro foribus sancti> u Aimoin Omis excubantes cum fustibus et saxis properarunt. Hanc igitur ad se causam perlatam rex Guntrannus graviter primo quidem tulit, donec comperto rei geste ordinev ordinem R av. corr., P av. corr. , animum ad alia tractanda convertit. Substanciam Eberulfi hii quibus regalis eam cont[r]ibuerat potestas auferentes, uxorem ejus inopem reliquerunt’3 : Gregorius Turonensis, Historiae, VII, 29.


a commoto P. b sacræ Aimoin. c afflixit P. d cicidit R, P. e contingerent Aimoin. f mea cum viso quadrat quoque tuo Aimoin. g  P Omis. h qua R, P. i ecclesia Aimoin. j perpendebat Aimoin. k repperiri R, P. l faterer Aimoin. m adversarium Aimoin, R ; aniversarium P. n aliud Aimoin. o revisam Aimoin. p I. inventum os preciosi martiris ausu temerario percussum c Aimoin. q Claudio Aimoin. s Ille a P ; Ibi Aimoin. t  P, R Omis ; in hedis R. u  Aimoin Omis. v ordinem R av. corr., P av. corr.

1  : Gregorius Turonensis, Historiae, VII, 21
3  : Gregorius Turonensis, Historiae, VII, 29