École des chartes » ELEC » Chroniques latines » Livre III » [96] Anno XV regni sui, Theodebertus aliqua sibi de fratris Theoderici possessionibus adjungere parans, eum in se excitavit. Verumptamen provido prudentium consilio virorum electus est locus, Saloissa cognomen, ut fratres, ad destinatum cum paucis sed Francie primoribus convenientes, que pacis essent eligerent. Ibi Theodericus cum decem milibus tantum viris,  Theodebertus vero cum magna Austrasiorum affuit manu, bello etiam, si frater petita abnueret, turbare pacem volens. Theodericus tante multitudinis contemplatione perterritus, que ille cupiebat, quamvis non sponte, concessit. Conventus fratrum hujusmodi fuit, utAlesatio et Sugitensi, Turonensi quoque ac Campanensi comitatu Theodericus cederet, et ad Theodebertum jus omnium horum transiret. Inde cum gratia, sed simulata, discessum est ; ac se invicem salutantes, uterque ad sua sunt regna regressi.

[96] Anno XV regni sui, Theodebertus aliqua sibi de fratris Theoderici possessionibus adjungere parans, eum in se excitavit. Verumptamen provido prudentium consilio virorum electus est locus, Saloissa cognomen, ut fratres, ad destinatum cum paucis sed Francie primoribus convenientes, que pacis essent eligerent. Ibi Theodericus cum decem milibus tantum viris,  Theodebertus vero cum magna Austrasiorum affuit manu, bello etiam, si frater petita abnueret, turbare pacem volens. Theodericus tante multitudinis contemplatione perterritus, que ille cupiebat, quamvis non sponte, concessit. Conventus fratrum hujusmodi fuit, ut Alesatio et Sugitensia Alesatio effugientem se R ; P Omis , Turonensi quoque ac Campanensi comitatu Theodericus cederet, et ad Theodebertum jus omnium horum transiret. Inde cum gratia, sed simulata, discessum est ; ac se invicem salutantes, uterque ad sua sunt regna regressi.


a Alesatio effugientem se R ; P Omis.