École des chartes » ELEC » Chroniques latines » Livre I » [23]
[f17v]

[23] (17vb) Chararicum vero regem, qui ei quondam contra Siagrium pugnaturo auxilio esse debuerat, fide ficta se subtrahens, spectator certaminis magis esse voluit quam pugnator, ut scilicet postmodum victoris sequeretur partes, Chlodoveus cum filio dolo cepit. Et tonderi eos faciens, patrem quidem presbyterum, filium autem diaconum ordinari jussit. Cumque Chararicus causaretur pro sui humiliatione, filius ad eum : «  Hec, inquit, frondes (barbam demonstrans) ad summum verticema a summo vertice Aimoin in viridi ligno decise, cito succrescent. Utinam et auctor hujus facti tam velociter pereat ! » Quod verbum ubi nuntiatum est Chlodoveo, statim eos gladio puniri precepit regnumque eorum cum thesauris pervasit’1 : Gregorius Turonensis, Historiae, II, 41.

Post hec paravit expeditionem contra quendam ducem nomine Ragnacharium apud Cameracum urbem commorantem. Quem quidem ei sanguinis affinitas conjunxerat, sed morum improbitas infestum reddebat. Nam obscenitati et luxurie deditus, suis etiam omnibus erat odiosus. Asciverat quoque sibi quendam spectate, ut putabat, prudentie familiarem, nomine Faronem. Qui fallendi artifex ita eum mente abalienaverat ut, si quid muneris quilibet ei offerret, in sumendo eo ipsum participem ascisceret, « sint, dicens, mihi, et consiliario meo Faroni ». Hac ducis ignavia permoti, qui in ejus militabant aula conferre secum [f18] (18a) ceperunt qua ratione hanc a se removerent injuriam. Desidia enim imperantis obproprio est subditis. Quapropter, Chlodoveum per internuntios sollicitant ut gerendi adversus eum causam belli exquirat. Mandant se priusquam in manus veniatur, proelio cessuros vinctumque dominum, si eis premia conferantur, tradituros. Qui nil moratus, cum valida suorum manu contra eum profisciscitur, mittens prius proditoribus armillas ereas deauratas cum gladiis simili modo ornatis, loco muneris. Ventum itaque est ad locum certaminis, et conscii proditionis fugam se fingunt querere subsidio salutis. Ragnachariusb Ragnachacharius P vero, dum fugere nititur, a suis captus, Chlodoveo presentatur vinctus. Quem ille, ut degeneris animi virum, gladio puniri jussit. Fratrem quoque ejus similiter precepit occidi, improperans ei quod non ferendo auxilium fratri permisisset se et illum turpiter teneri.

Pari etiam modo multos parentum suorum neci tradidit thesaurosque eorum abstulit ne quis remaneret qui insidiari regno ejus vel vite posset. Nam fratrem Ragnacharii Ricimirum nomine, quem adverterat regni cupidiorem, missis satellitibus apud Cinomannorum urbem, vita privari fecit. Unde una dierum, astantibus regni primoribus, dixisse fertur : « Parentibus, inquit, orbatus cunctis, periculum mei pertimesco capitis, dum neminem (18b) habeam propinquum mee custodem salutis ». Quod quidem calumpnie causa dictum estimaverunt, si forte quisquam prodiret qui se regi sanguine proximum assereret. Proditores vero Ragnacharii, cognito depravata fuisse dona que acceperant proditionis gratia, Chlodoveo querelam detulerunt. Quibus inquit Chlodoveus : « Ingrati estis beneficiis vobis collatis. Nam quantis putatis debere eos interire suppliciis qui domino suo auctores sunt mortis ? Abite potius ad propria, sufficiatque vobis ipsa indigna quam fruimini vita. » Illi indignationem principis veriti, ad sua sunt habitacula reversi.’2 : Gregorius Turonensis, Historiae, II, 42 : Liber Historiae Francorum, 18


a a summo vertice Aimoin. b Ragnachacharius P.

1  : Gregorius Turonensis, Historiae, II, 41