[14] ‘In illis diebus, Theodericus Sigivaldum parentem suum occidens gladio, clam mandavit Theodeberto ut filium ejus, qui una cum eo ierat, interimeret. Sed ille, eo quod eum de sacro fonte levasset, ostensis paternis litteris, fugam suasit, donec post mortem patris ipso regnante ad eum reverteretur. Qui fugiens, apud Latium latuit. Post nuntiatur Theodeberto patrem graviter egrotare. Qui, postpositis ceteris rebus, eo tendit, Deutheria Arverno relicta’
1 : , Historiae, III, 23.
Obiit Theodericus rex qui regnavit XXIV annis, cui successit Theodericus filius.
Theodericus autem, cum jam viginti quattuor annis regnum tenuisset, Theodeberto filio sedem sui reliquit regni . Qui, mansuetus cunctis atque modestus, justicie quoque fuit cultor2 , Phars., II, 389 : Justitie cultor, rigidi servator honesti. egregius. ‘Consurgentes vero Childebertus atque Clotharius, eum regno pellere conati sunt. Quos ille demulcens, regnum sagaciter recepit ; missoque nuntio, Deutheriam ab Arverno evocans, sibi eam in matrimonium copulavit’
3 : , Historiae, III, 23. ‘Cernens Childebertus quod eum vi sibi subdere nequiret, amicicia sibi necti commodius duxit, accersitumque triplicibus ex omni suppellectili sua ornamentis donavit’
4 : , Historiae, III, 24.[f27] (27a)