École des chartes » ELEC » Chroniques latines » Livre II » [23] , audito quod Franci Italiam infestarent, Romam redire maturato contendit. Et civitati appropinquans, cum magna omnium utriusque sexus leticia susceptus, . Indeque ad bellum retractus Francorum, dum paucitatem gentis contempnit virtutemque ignorat, paucis et ipse assumptis, pugnam non dubitavit committere. Sed Romanis pro salute et libertate, Francis pro adipiscenda gloria certamen erat. Et quia eo se gloriosiorem sperabant reportare triumphum, si totius orbis victores Romanos vicissent, mori potius quam loco cedere elegerant. Inito itaque prelio, dum neutra acies alteri cederet, tandem Romani salutem, pro qua aliquamdiu substiterant, deperire sibi intelligentes, dum fortissimos quosque suorum bello oppetere cernerent, paulatim se certamini subtrahere ceperunt. Ita vir strenuissimus Belisarius a suis desertus, ab hostibuscircumventus, nequiquam fortiter faciens, extinctus est. Et qui multarum sub triumpho gentium captivos adduxerat reges, a duce non dicam imperatoris aut regis, verum tetrarche Francorum victus, vita cum nominis sui privatus est gloria.

[23] Belisarius igitur qui jam secundo ad Affricam transiens Vulcharicha Vintharith Aimoin ; Vultarith R (30b) Wandalorum regem rebellionis insimulatum sub dolo pacis interemerat, residuosque Wandalorum rei publice jugo substraverat’1 : Liber Pontificalis, LXI, 162, t. I, p. 260, audito quod Franci Italiam infestarent, Romam redire maturato contendit. Et civitati appropinquans, cum magna omnium utriusque sexus leticia susceptus, ‘obtulit beato Petro per manus pape Vigilii auream crucem centum librarum pretiosissimis gemmis exornatam, in qua suasb sua P descripserat victorias’2 : Liber Pontificalis, LXI, 162, t. I, p. 260. Indeque ad bellum retractus Francorum, dum paucitatem gentis contempnit virtutemque ignorat, paucis et ipse assumptis, pugnam non dubitavit committere. Sed Romanis pro salute et libertate, Francis pro adipiscenda gloria certamen erat. Et quia eo se gloriosiorem sperabant reportare triumphum, si totius orbis victores Romanos vicissent, mori potius quam loco cedere elegerant. Inito itaque prelio, dum neutra acies alteri cederet, tandem Romani salutem, pro qua aliquamdiu substiterant, deperire sibi intelligentes, dum fortissimos quosque suorum bello oppetere cernerent, paulatim se certamini subtrahere ceperunt. Ita vir strenuissimus Belisarius a suis desertus, ab hostibus circumventusc circumvenientus P , nequiquam fortiter faciens, extinctus est. Et qui multarum sub triumpho gentium captivos adduxerat reges, a duce non dicam imperatoris aut regis, verum tetrarche Francorum victus, vita cum nominis sui privatus est gloria.


a Vintharith Aimoin ; Vultarith R. b sua P. c circumvenientus P.

1  : Liber Pontificalis, LXI, 162, t. I, p. 260
2  : Liber Pontificalis, LXI, 162, t. I, p. 260