École des chartes » ELEC » Chroniques latines » Préface » [9]
[f5v]

[9] Item idem ipse alio in loco : “Et hoc, inquit, gallice consuetudinis est uti et viatores etiam invitos consistere cogant et quod quisque eorum de quacumque re audierit aut cognoverit querant et mercatores in oppidis vulgus circumsistat, quibusque ex regionibus veniant quasque ibi res cognoverint pronuntiare cogant. His rebus atque auditionibus permoti, de summis sepe rebus consilia ineunt, quorum eos e vestigio penitere necesse est, cum incertis moribus serviant et plerique ad voluntatem eorum ficta respondeant”1 = Caesar, Bellum gallicum, IV, 5, 2. His de libro Julii sentenciis antepositis, non videatur lectori onerosum duorum clarissimorum exempla subnectere virorum Horosii atque Salustii de virtute prolata Gallorum. Quamvis enim id prefatio non spoponderit se acturam, tamen congruum estimatum est duorum aut trium testimonia inserere, ut dum eorum virtus magna fuisse docetur, major fortitudo Francorum qui eos vicerunt fore declaretur. Ait denique Horosius : “Quotienscumque, inqui[f6] (6a) ens, Galli exarserunt contra Romanos scilicet totis opibus suis, ita Roma detrita est ut sub presenti nunc concursione Gothorum magis debeat meminisse Gallorum”2 = Orosius, Historiarum adversum Paganos, III, 22, 15. Ideo vero presentem dicit concursionem Gothorum, quia ejus temporibus Gothi primum Romam ceperunt, quos postea Franci vicerunt, ut in sequentibus declarabitur. Salustius autem ita infit : “Per idem tempus haud dubium quin quo bellum contra Jugurtham a Romanis gerebatur, a ducibus nostris Quinto Scipione et Memmio Manlio adversus Gallos male pugnatum est. Quo metu omnis Italia contremuerat. Illique et usque ad nostram memoriam Romani sic habuere, alia omnia virtuti sue prona esse, cum Gallis pro salute, non pro gloria certari”3 = Sallustius, Bellum Jugurthinum, CXIV, 1.

Explicit prefatio.


1 = Caesar, Bellum gallicum, IV, 5, 2
2 = Orosius, Historiarum adversum Paganos, III, 22, 15
3 = Sallustius, Bellum Jugurthinum, CXIV, 1