[6] ‘Post hec commilitonem suum Belisarium in Affrice promovit partes, patricium eum constituens. Quique supradictam Antoninam auguste sororem duxit uxorem. Hunc dum Justinianus summo complecteretur amore, magnis locupletare studebat opibus divitiarum. Erat assiduus imperatoris consilio, particeps quoque assumebatur in convivio. Sed quia semper invidetur felicioribus, paupertatisque nullus invenitur emulus, immoderateque detrahentium lacerantur affluentes opibus, multi Belisarii prosperis offendebantur successibus. Hinca Hinc P ; huic Aimoin calumpniam acerbo componunt felle et acerbiori parant exi[f22] (22a) tu. Denique regem adeunt improbissimi homines et invidiam excitant asserentes, necem regis ac usurpandi imperii potentiam a Belisario affectatam. Haud difficile princeps impulsus est, ut credibile duceret quod pro vero affirmabatur. Itaque priusquam sibi probaretur temptamentum aliquid flagicii parricidalisb parricidalis R ; parcidalis P , vel mendacii suspitionem excluderet examen veritatis, suggerentibus calumpniatoribus jubet eum expugnare Wandalos. Hii sepissime maximas romani exercitus vires clarissimeque nobilitatis pessumdederant duces. Accepta hac jussione principis, Belisarius domum repetit merens ac tristis. Quem uxor sua gravi cernens affectum merore inquirit ab eo causam offuscantis faciem ejus mesticie. Rogat manifestari sibi secretum, si forte aliquid consilii valeat conferre subsidium. Cui ille prelii rem fore dixit, non lanificii, ideoque viros magis quam feminas oportere consuli. Ad hec illa :
4 : , Chronicae, II, 62. Sed ad ordinem revertamur hystorie.« Confido, ait, in Christumc Christum P ; Christo Aimoin me virilem prolaturam sentenciam, si hujus archani attingere quivero scientiam. Veridicus namque est sermo apostoli dicentis quod salvetur vir infidelis per mulierem fidelem11 Cor., 7, 14 »
. Erat enim ipsa catholica, quamvis Belisarius heresi involveretur nefanda. Tunc sepefatus patricius paululum quid intra semetipsum deliberans, consideransque quia et in feminis invenitur sapientia, nec privatur infirmior sexus rerum profundarum intelligentia, conjugi refert (22b) ut Wandalos expugnaret sibi imperatum esse. Illa muliebri abjecta inbecillitate, hac virum adhortatione ad fidem orsa est invitare : « Nullus2Eccli., 2, 11-12, inquit, protestante sacra Scriptura, speravit in Domino et derelictus est ab eo3Eccli., 2, 11-12. Qua propter, mi vir, suadeo tibi relictis hereticorum blasphemiis, trinum et unum Deum agnoscere qui regnat in celis. Fac vero votum Deo celi, et eris victor melius quam fuisti »
. Per ipsum namque Belisarium imperator Justinianus multarum sibi subjugarat feritatem gentium. Spondente itaque illo fidem Christi, mulier d om. Aimoin iterum dicit ei : « Nullatenus immutetur decor vultus tui sollicitatus difficultate prelii, et pallor qui tuam obtinuit faciem discedat a te ! Nunquid non sunt nobis duodecim milia puerorume pueri P, R , quos propriis alimus stipendiis, et decem et octo milia militum quos cum patriciatus dignitate adquisisti ? »
Quo respondente « Etiam sunt »
, adjecit illa : « Assumpta igitur parte militum ad duodecim scilicet milia, puerorumque ad quatuor milia, terrestri itinere partes aggredere Affrice. Ego vero cum reliquo exercitu, sex videlicet miliaf sex videlicet milia P ; videlicet sex millibus Aimoin militum et octo milibus puerorum, navali evectione fines petam Libie. Hocque nobis ad invicem erit signum ut tui in castris copiosum accendant ignem et nos in navibus lumen ostendemus facibus »
. Quid plura ? Factis dicta compensantes, Affricam partito petunt agmine. Wandali, terrena expeditione comperta, navalis ignari agminis ad pugnam se preparant, conjugibus [f22v] (22va) ac liberis ad belli spectaculum in castris constitutis. Conserto prelio, cum neuter exercitus alteri loco cederet, nuntius ad Wandalos venit, asserens uxores eorum et natos gladio trucidatos. Antonina enim, cum suis de navi in littore egressa, castra hostium pervaserat, nullumque viventem reliquerat, nec pueros quidem ac puellas. At Wandali pugnantes comperta suorum nece, rupta acie dum suis timent, propria neglecta salute ad castra reverti festinant. Quos confuse ruentes, qui castra invaserant obviam facti excipiunt sternuntque, ac toto palantes persecuntur campo. Rex autem Childemerus cum duodecim tantum Wandalis fuga periculo exemptus, castellum quoddam munitissimum est ingressus. In quo a Belisario obsessus, dum nullus ei pateret exitus, rogabat memoratum patricium ut liber vinculis ante conspectum duceretur imperatoris. Cui cum spopondisset Belisarius quod non resti aut funibus, non etiam ferreis constringeretur nexibus, aut ligaretur mastigia, credens ille promissag Aimoin Omis , ubi se dedit catena vincitur argentea, Constantinopolimque in triumpho perducitur. Sed in palatio constitutus, cum ab aulicis multis afficeretur injuriis, postulavit principem ut concesso sibi quem primum habuerat equo, duodecim ex his qui eum colaphis sputisque incessebant singulare cum eo inirent certamen. « [Ibi], inquit, et mee probrum ignavie, et illorum spectare habes fortitudinem audacie »
. Imperator (22vb) petita non abnuens, pro spectaculo duodecim juvenibus cum eoh Aimoin Omis congredi imperat. Quos ille, simulata fuga, post tergum jaciens spicula universosg omnes Aimoin interfecit. Post hec ex precepto principis Childeverus eunuchus factus, patricius Romanorum finium qui Persidis provincie adjacent ordinatur. Cum Persis maxima ac prospera bella gessit, ibique vitam finivit’