École des chartes » ELEC » Chroniques latines » Livre III » [74]

[74] Eo tempore Authari super Langobardos regnante, “fuit aque diluvium in finibus Venetiarum et Ligurie seu ceteris regionibus Ytalie, quale post Noe tempora creditur non fuisse”1 = Paulus Diaconus, Historia Langobardorum, III, 23. In hac valida aquarum procella “in tantum apud urbem Romam Tiberis fluviusa Aimoin Omis excrevit, ut aque ejus super muros urbis influerent et maximas in ea regiones occuparent”2 = Paulus Diaconus, Historia Langobardorum, III, 24. ‘Subsecuta est statim hanc inundationem gravissima pestilenciaa pentilencia P , quam inguinariam appellant. Que primum papam Pelagium perculitb perculit R ; protulit P et sine mora extinxit. Deinde pastore interempto, se in populos extendit’3 : Gregorius Turonensis, Historiae, X, 1.

Dum igitur tanta tribulatio miseram quateret urbem, beatus Gregorius, qui tunc levita erat et sub pontifice Pelagio apocrisarii functus officio, a cunctis generaliter papa electus est’4 : Gregorius Turonensis, Historiae, X, 1. In cujus ordinatione cum nihil aliud quam jussio principis deesset, non enim licebat tunc temporis quemlibet in romana civitate ad pontificatum promoveri absque jussione principis Constantinopolitani, ‘vir Domini Gregorius legatum ad Mauricium direxit (61vb) imperatorem, obsecrans ne populo in suic sui R ; sue P electione preberet assensum. Cujus litteras prefectus urbis interceptas disrup i t et consensum populi imperatori transmisit. Qui valde gavisus quod locum aptum largiendi honoris diacono olim sibi amicicie familiaritate karissimo repperisset, nam filium imperatoris de sacro fonte susceperat, eum absque dilatione ordinari precepit’5 : Gregorius Turonensis, Historiae, X, 1. Ordinatus autem tam cautum tamque humilem se in omni sua prebuit actione, ut, sicut ex gestis sive scriptis ejus dinosci potest, vix ullus in successoribus ejus illi inveniri possit similis, in flore eloquentie ac puritate doctrine, vel etiam in sanctitate  vite. ‘Tunc temporis idemd isdem R, P beatus Gregorius Augustinum et Mellitum necnon Johannem cum aliis servis Dei ad Britannias dirigens’6 : Paulus Diaconus, Historia Langobardorum, III, 25, suis eos litteris episcopis sivee sive P ; ac Aimoin regibus Francorum per quos illis transeundum erat commendavit. Quorum predicatione nationem Anglorum ad Christi fidem conversam esse in tantum gavisus est, ut in libris Moralium hujus rei faciens mentionem inter cetera de fructu operum bonorumf operum bonorum P ; bonorum operum Aimoin suorum gratulans diceret : « Ecce, ait, lingua Britannie que nichil aliud noverat quam barbarum frendere, nunc in Dei laudibus Hebreum novit Alleluia resonare ».


a  Aimoin Omis. a pentilencia P. b perculit R ; protulit P. c sui R ; sue P. d isdem R, P. e sive P ; ac Aimoin. f operum bonorum P ; bonorum operum Aimoin.

1 = Paulus Diaconus, Historia Langobardorum, III, 23
2 = Paulus Diaconus, Historia Langobardorum, III, 24
3  : Gregorius Turonensis, Historiae, X, 1
4  : Gregorius Turonensis, Historiae, X, 1
5  : Gregorius Turonensis, Historiae, X, 1
6  : Paulus Diaconus, Historia Langobardorum, III, 25