École des chartes » ELEC » Chroniques latines » Livre II » [35] .

[35] In illis diebus Alboin filius Aldoin Langobardis prefuit. Hic vivente adhuc genitore, cum Turismodoa R Omis ; Turino P Turissendi Gepidarum regis filio bello conflixit. Et cum summa vi utrimque decerneretur, Alboin Turismodum spata cervice tenus percussum, ad terram dejecit mortuum. Turbati Gepidi, quod regis filium per quem maxima ex parte prelium substiterat interemptum conspiciebant, in fugam versi sunt. At vero Alboin, patrata victoria, ad patrem letus rediit. Nec multo post ei vita decedenti in regnum substitutus est’1 : Paulus Diaconus, Historia Langobardorum, I, 23.


a  R Omis ; Turino P.

1  : Paulus Diaconus, Historia Langobardorum, I, 23