École des chartes » ELEC » Chroniques latines » Préface » [3] De moribus quoque Germanorum.
[f2v]

[3] De moribus quoque Germanorum.

De moribus quoque hominum ac cultu, idem actor in eodem libro hec refert : “Germani, ait, multum a consuetudine Gallorum differunt. Nam neque druides (quos nos sacerdotes vel divinos vates possumus vocare) habent ut illi qui rebus divinis presunt, neque sacrificiis student. De deorum numero eos solos ducunt quos cernunt et quorum aperte opibus juvantur, solem scilicet et vulcanum et lunam, reliquos nec fama acceperunt. Vita omnis in venationibus atque in studiis rei militaris consistit. Ab parvulis labori ac duricie student. Qui diutissime impuberes permanserint maximam inter suos laudem ferunt. Hoc alii staturam, alii vires nervosque confirmari putant ; intra annum vero vicesimum femine notitiam habuisse, in turpissimis habent rebus. Cujus rei nulla est occultatio, quod et promiscue in fluminibus perluuntur et pellibus aut parvis rhenonum”1 = Caesar, Bellum gallicum, VI, 21, idest nomen animalis, “tegumentis utuntur, magna corporis parte nuda”2 = Caesar, Bellum gallicum, VI, 21 Agriculture non student majorque pars eorum victus in lacte, caseo carneque consistit. Neque quisquam agri modum certum aut fines habet proprios, sed magistratus ac principes in annos singulos gentibus cognationibus[que] hominum qui una coie (2vb) runt quantum eta ei P, R quo loco visum est agri adtribuunt, atque post annum alio transire cogunt. “Ejus rei multas afferunt causas : ne assidua consuetudine capti studium belligerandi agricultura conmutent, ne latos fines parare studeant potentioresque humiliores possessionibus expellant, ne accuratius ad frigora atque estus vitandos edificent neque oriatur pecunie cupiditas, qua ex re factiones dissensionesque nascuntur ; ut animi equitate plebem contineant, cum suas quisque opes cum potentissimis equare videat.”3 = Caesar, Bellum gallicum, VI, 22 Civitatibus maxima laus est, quam latissime circum se vastatis finibus solitudines habere. Hoc proprium virtutis existimant expulsosb expulsis P, R agris finitimos cedere neque quemquam prope audere consistere. Simul hoc se fore tutiores arbitrantur, repentine incursionis timore sublato. Cum bellum civitas aut illatum defendit aut infert, magistratus qui ei bello presint, ut vite necisque habeant potestatem, diliguntur. In pace nullus est communis magistratus, sed principes regionum atque pagorum inter suos jus dicunt controversiasque minuunt. Latrocinia nullam habent infamiam que extra fines cujusque civitatis fiunt, atque ea juventutis exercende ac desidie minuende causa fieri predicant. Atque ubi quis ex principibus in concilio dixerit se ducem fore, qui sequi velint, profiteantur. Consurgunt hii qui et causam et hominem probant suumque auxilium pollicentur [f3] (3a) atque a multitudine collaudantur. “Qui ex his secuti non sunt, in desertorum ac proditorum numero ducuntur, omniumque his rerum postea fides derogatur. Hospitem violare fas non putant, quique qua de causa ad eos venerint ab injuria prohibent ; sanctosque eos habent, hisque omnium domus patent, victusque communicatur. Ac fuit antea tempus cum Germanos Galli virtute superarent, ultro bella inferrent, propter hominum multitudinem agrique inopiam trans Rhenum colonias mitterent”4 = Caesar, Bellum gallicum, VI, 23-24. Hactenus de Germania que in veteribus repperire potuimus pandere curavimus ; nunc de Gallia dicendum.


a ei P, R. b expulsis P, R.

1 = Caesar, Bellum gallicum, VI, 21
2 = Caesar, Bellum gallicum, VI, 21
3 = Caesar, Bellum gallicum, VI, 22
4 = Caesar, Bellum gallicum, VI, 23-24