[10] Sed et beatus Jheronimus, in opusculo quod de vita sancti scripsit Hilarionis, asserit hanc gentem, non tam amplam quam robustam, inter fines Saxonum quondam habitasse et Alamannorum, memorans illius nationis illustrem juvenem ab eodem viro Dei, demone ejecto, fuisse curatum. Nec nobis oneri erit ipsius disertissimi verba ponere viri, cum et nostram si inserantur honestant materiam, et gentis fortitudinem innotescant pariter et decorem, simul etiam ut virtus Dei in gentili quoque operata homine evidenter appareat. Ait ergo divine legis interpres : (24b) “Candidatus Constantini imperatoris rutilus, coma et candore corporis indicans provinciam, inter Saxones quippe ac Alamannos gens ejus non tam lata quam valida apud hystoricos Germania, nunc Francia dicitur antiqua, ab infantia possessus demone qui noctibus eum ululare, ingemiscere, fremere dentibus compellebat. Hic secreto ab imperatore evectionem peciit, causam ei simpliciter indicans, et acceptis ad consularem quoque Palestine litteris, cum ingenti honore ac comitatu Gazam deductus est. Qui cum a decurionibus loci illius quesisset ubi habitaret Hilarion monachus, territi Gazenses, putantes eum ab imperatore missum, ad monasterium perrexerunt, ut et honorem commendato exhiberent, et si quid ex preteritis injuriis in Hilarionem esset offense, novo officio deleretur. Deambulabat autem tunc senex in harenis mollibus, et secum de psalmis nescio quid murmurabata submurmurabat Aimoin . Vidensque tantam turbam venientem substitit, et resalutatis omnibus manuque eis benedicens, post horam ceteros abire precepit, illum vero cum servis suis et apparitoribus manere. Ex oculis enim ejus ac vultu, cur venisset agnoverat. Statim ergo ad interrogationem suspensus homo, vix terram quibat pedibus tangere. Et inmane rugiens, sirob syro Aimoin quo interrogatus fuerat sermone respondit. Videres de ore barbaro et qui francicamc francam Aimoin ; franci\i/am R tantum ac la[f24v] (24va) tinam noverat linguam, sirad syra Aimoin ad purum verba resonare, ut non stridor aspirationis, non idioma in aliquoe aliquod Aimoin palestini deesset eloquii. Confessus est itaque quo in eum modo demon intrasset, et ut interpretes ejus intelligerent qui grecam tantum ac latinam noverant linguam, grece quoque eum interrogavit. Quo similia verba et idemf eodem Aimoin respondente, ammirati sunt. Multas denique incantationum ei occasiones et necessitatem magicarum obtendenti artium,
1 = Vita sancti Hilarionis. Vite dei Santi del III al VI secolo, 4, 1975 (éd. A. A. R. Bastiaensen), p. 102. Hec dixit Jheronimus, vir in sancta Ecclesia omni laudum preconio dignus. Nos autem ad rem coeptam vertamus articulum.h Comme dans Aimoin, Le ch. 11 est placé ici P « Non curo, ait, quomodo intraveris, sed ut exeas in nomine domini nostri Jhesu Christi impero »
, cumque curatus esset, simplicitate rustica decem auri libras offerens, hordeaceum ab eo accepit panem, audiens quod qui tali cibo uterenturg alerentur Aimoin , aurum pro luto ducerent”
‘Denique dum apud Toringam more fierent, Theodericus fratri Chlotario occultas parat insidias. Expansoque in parte domus velo, armatos post illud stare jubet, qui Chlotarium ad suum venientem colloquium ex inproviso interimerent. Chlotario itaque ingredienti domum, pedes apparuere detecti armatorum. Quod ubi animadvertit, suos capere arma jubet seque precedere. Intellexit protinus Theodericus fratrem dolum presensisse, et ne amplius manifestum fieret factum, loco muneris discum ei dat argenteum, gratias agens propter collatum auxilium. Nescientibus ergo (24vb) suis quid actum foret, Clotharius metatum repeciit suum. Post hec Theodericus cum suis questus se sine causa suum perdidisse catinum, advocans Theodebertum filium suum,
2 : , Historiae, III, 7. « Vade, ait, ad patruumi patruum R ; paternum P tuum et pete ab eo vas a me ei dono datum »
. Abiit ille ac sine mora quod peciit impetravit. Clotharius inde regrediens, Radegundem Bertharii regis filiam secum abduxit, que postmodum apud Pictavum urbem multis effulsit virtutibus’