[28] ‘Erat preterea Clothario filius nomine Chramnus, corpore quidem elegans, mente levis, dolis nulli versutorum secundus. Huic animus inquietus, prompta audacia ; cui pater vices suas per Aquitanniam commiserat. Ast illius effera vis animi, eum ut regem agere non sinebat. Tirannica denique adactus crudelitate, res aliorum rapinis diripiebat. Quapropter pater eum legatione directa ad se evocare curavit, ut insolentiam quam tumebat modesta increpatione redargueret. Ille mandatis patris posthabitis, Parisius ad Childebertum summo studio contendit, ea propositi intentione ut ad genitorem nunquam rediret. Abducere vero amicos regios parentesquea Aimoin Omis ; parentes P festinabat et precipue Childebertum, patris germanum, quem etiam in tantum ab eo alienum effecerat, ut fratris vitam appeteret, Chramno tactis sanctorum pignoribus sponte promittente quod patris perpetuus existeret hostis’
1 : Liber Historiae Francorum, 28, p. 286-287. Perpetratumque foret facinus magnum ac memorabile fratre in mortem fratris conspirante, si Deus non impedisset et Childebertus matura morte nonb cum P oppetiisset. Composito namque cum Childeberto federe, Aquitaniam iterum repetit omnia per que primum ierat subacturus. ‘Post quem pater, saxonica occupatus expeditione, ire non valens, Charibertum ac Guntrannum filios cum exercitu dirigit. Quem illi per Arvinnicum secuti ter (31vb) ritorium, in Lemovico jam eo assecuto castra super Montem nigrum constituerunt miseruntque ad eum ut quae pervaserat redderet, quod dum ille se facere sponderet nec tamen faceret, ipsi contra eum pugnaturi aciem direxerunt. Quibus cum ille haud segnius obviam iret, orta tempestate, ab hoc sunt repressi facinore’
2 : , Historiae, IV, 16, p. 148-149.
‘Post hec Chramnus per subintroductas personas fratribus insinuari facit patrem bello oppetiisse saxonico. Illi pro vero dictum arbitrati Burgundiam citato reperiunt calle. His abeuntibus Chramnus, post eos iter dirigens, capta Cabilonensi urbe, ad castrum properat Divionense, ubi quidam clericorum, curiosi quid Chramno accideret, super altare tres posuerunt codices : id est Prophetarum, epistularum Apostoli ac Evangeliorum. Oratione ergo ad Deum facta, aperto Prophetarum libro, hunc primum reperere versiculum : Auferam maceriam ejus et erit in desolationem, pro eo quod debuit facere uvam, fecit vero labruscam3Is., 5, 5. Reserato etiam Apostoli codice, hoc invenerunt : Cum dixerint : pax et securitas, tunc repentinus eis veniet interitus41 Thes., 5, 3. Dominus autem in Evangelio : Qui non audit, ait, verba mea assimilabitur viro stulto qui edificavit domum suam super harenam5Mat., VII, 26 et cetera’
6 : , Historiae, IV, 16, p.149-150. Et hec quidem de Chramno ostensa sunt.