École des chartes » ELEC » Chroniques latines » Préface » [7] .

[7] Alterum genus est equitum. Hii, cum est usus atque aliquod bellum incidit, quod fere ante Cesaris adventum quot annis accidere solebat, ut aut ipsi injurias inferrent aut illatas propulsarent, omnes in bello versantur, atque eorum ut quisque genere copiisque amplissimus, ita plurimos circum se ambactosa abactos R, P clientesque habet. Hanc unam gratiam potenciamque noverunt. Nacio est omnium Gallorum admodum dedita religionibus, atque ob eam causam qui sunt affecti gravioribus morbis quique in preliis periculisque versantur, aut pro victimis homines immolant, aut se immolaturos vovent, administrisque ad ea sacrificia druidibus utuntur ; quod pro vita hominis non nisib non nisi P ; nisi Aimoin vita hominis reddatur, non posse deorum immortalium nutum placari arbitruntur. Publiceque ejusdem generis habent instituta sacrificia. Alii immani magnitudine, simulachra habent quorum contexta viminibus membra, vivis (5b) hominibus complent. Quibus succensis circumvenit flamma, exanimantur homines. Supplicia eorum qui in furto aut in latrocinio aut in aliqua noxa sunt comprehensi, gratiora diis immmortalibus esse arbitrantur. Sed cum ejus generis copia deficit, etiam ad innocentium supplicia descendunt. Deum maxime Mercurium colunt, hujus sunt plurima simulachra. Hunc omnium inventorem artium fertur, hunc viarum atque itinerum ducem, hunc ad questus pecunie mercaturasque habere vim maximam arbitrantur. Post hunc, Apollinem et Martem et Jovem et Minervam. De his eandem fere quam relique gentes habent opinionem : Apollinem morbos depellere, Minervam operum atque artificiorum initia tradere, Jovem imperium celeste tenere, Martem bella regere. Huic cum prelio dimicare constituerint, ea que bello ceperint plerumque devovent, que superaverint animalia capta immolant reliquasque res in unum locum conferunt. Multis in civitatibus harum rerum extructos cumulos locis consecratis conspicari licet. Neque sepe accidit ut, neglecta quispiam religione, aut capta aput se occultare, aut posita tollere auderet, gravissimumque ei rei supplicium cum cruciatu constitutum esset”1 = Caesar, Bellum gallicum, VI, 13, 1-14, 20.


a abactos R, P. b non nisi P ; nisi Aimoin.

1 = Caesar, Bellum gallicum, VI, 13, 1-14, 20