École des chartes » ELEC » Chroniques latines » Livre III » [7] . Quo dumtendunt, plurimos negotiatorum in itinere deceperunt, eris laminas quadam arte ad auri optimi atque probati speciem coloratas venundantes aurumque pro pretio earumdem accipientes. Hac de re, multi mercatores ad inopie malum se devolutos sero doluerunt. Sed Saxones fraudulentie sue penas matura ultione luerunt. Nam a Suevis aliisque nationibus que partes eorum pervaserant terna acie superati, ad viginti milia suorum ferme interemptis, reliqui conditionibus hostium, licet inviti, paruerunt.

[7] Saxones qui ad Italiam jussu Theodeberti senioris demigra (37b) verant cum conjugibus ac liberis, in Gallias prorumpunt. Quibus Mummolus, Guntranni regis patricius, obviam pergens, eos fugaciter Italiam repetere compulit. Sequenti anno, iterum Saxones ad Rhodanum usque fluvium Gallias ingressuri accesserunt. Mummolus cum exercitu suo transitum eis fluminis denegabat. Sed acceptis muneribus, per fines regni quod tuebatur transeundi ad Sigebertum licentiam tribuit. A quo suscepti, jubentur proprias incolere terras’1 : Fredegarius, Chronicae, III, 68, p. 111. Quo dum tendunta tenduant P , plurimos negotiatorum in itinere deceperunt, eris laminas quadam arte ad auri optimi atque probati speciem coloratas venundantes aurumque pro pretio earumdem accipientes. Hac de re, multi mercatores ad inopie malum se devolutos sero doluerunt. Sed Saxones fraudulentie sue penas matura ultione luerunt. Nam a Suevisb Souabian P en marge, main XIV-XVe s. aliisque nationibus que partes eorum pervaserant terna acie superati, ad viginti milia suorum ferme interemptis, reliqui conditionibus hostium, licet inviti, paruerunt.


a tenduant P. b Souabian P en marge, main XIV-XVe s.

1  : Fredegarius, Chronicae, III, 68, p. 111