École des chartes » ELEC » Chroniques latines » Livre III » [45]
[f49v]

[45] Interea Chilpericus in villa Novigentuma Novientum Aimoin nominatab nominatam R, P consistens, dum Parisius iter suum destinavisset, prefatum Gregorium antistitem rogabat ut cuidam Judeo nomine [f50] (50a) Prisco sibi familiarissimo manus imponeret. Sed reluctantem Judeum et se non credere reclamantem, insuper et fidei nostre derogantem, oportuna satis disputatione beatus pontifex redarguit. Cui rex : « Quia, inquit, o sancte sacerdos, perfidus benedictionem respuit, utique et ipsa elongabitur ab eo. Ego vero tibi dico verbis Jacob, quibus ille luctantemc luctantem contra se Aimoin allocutus est angelum : Non dimittam te, nisi benedixeris mihi1Gen., 32, 26 . » Pontifex igitur benedicens regi, ac una cum eo cibum accipiens, ad propria rediit’2 : Gregorius Turonensis, Historiae, VI, 5.

Eo tempore obiit Eparchus apud Engolismam reclausus, vir magnifice sanctitatis, qui hominem, furti gratia patibulo suspensum, vite restituit’3 : Gregorius Turonensis, Historiae, VI, 8.


a Novientum Aimoin. b nominatam R, P. c luctantem contra se Aimoin.

1 Gen., 32, 26
2  : Gregorius Turonensis, Historiae, VI, 5
3  : Gregorius Turonensis, Historiae, VI, 8