[2] Francos a ferocitate vocatos.
Quidam vero auctores referunt quod ‘a Francione rege vocati sunt Franci, dicentes quod digressi a Troia regem sibi Frigam nomine constituerint. Sub quo, inquiunt, eis Asiam pervagantibus, quedam ex ipsis pars inter Macedones sortem habitationis accepit. Quorum viribus aucti Macedones, quanta sub Phylippo et Alexandro regibus bella gesserunt prospera, perspicuum habetur. Porro reliqua portio cum prefato principe Europe partes adiit et inter Oceanum et Traciam super litora Danubii consedit. Que duobus a se electis regibus in duarum se divisit nomina gentium ; et una quidem natio Thorgorum a Thorgoto rege, alia vero a Francione Francorum adepta nomen est, que Alanos ut diximus a Meotidis expulit paludibus’
1 : , Chronicae, III, 2, p. 93.