École des chartes » ELEC » Chroniques latines » Livre III » [38]

[38] Extitit in illis diebus apud Hispanias persecutio dira catholicorum, que tali quadam ex causa a Gadsunda, matre Brunechildis, est exhortaa excitata Aimoin . Herminigildus, Levingildi regis filius, sororem Childeberti habebat uxorem’1 : Gregorius Turonensis, Historiae, V, 38. “Qui videlicet Herminigildus predicatione Leandri Hispalensis pontificis atque adhortatione sue conjugis ab arriana heresi, qua pater suus languebat, ad catholicam fidem conversus fuerat”2 = Paulus Diaconus, Historia Langobardorum, III, 21. ‘Gadsunda autem temptabat si posset Ingundamb Ingundem Aimoin suam neptem flectere, ut maritum qualicumque perderet morte. Sed, cum id nequisset implere, suadet regi ut filium cum uxore propria alterius civitatis jubeat incolere domicilia, dicens se offendi eo quod alterius essent fidei. Cumque hac injuria Herminigildus minime flectereturc flectere P ad neganda vere fidei sacramenta, impius pater eum sepsit custodia. Quem postmodum in ipso sacro paschali die securi percussum interemit. Ingundis vero post mariti ac martyris funus ab Hispaniis fugiens, dum Gallie repeteret genuina arva, in manus militum incidens, qui limitem Hispanie adversum Gothos tuebantur, cum parvo filio capta atque in Siciliam ducta, ibi diem clausit extremum’3 : Gregorius Turonensis, Historiae, V, 38 : Paulus Diaconus, Historia Langobardorum, III, 21. ‘Filius vero Constantinopolim imperatori Mauricio est directus’4 : Paulus Diaconus, Historia Langobardorum, III, 22. ‘Captivitate sororis Childebertus (47vb) comperta et de his que circa eam gesta fuerant certior factus, exercitum in Hispaniam trajecit. Cum Gothis proelio conflixit maximamque cladem eis inferens, victor exinde regressus est’5 : Paulus Diaconus, Historia Langobardorum, III, 21.

Rursum Mauricius Augustus, add legatos ad Aimoin Childebertum mittens, eum ut contra Langobardos exercitum dirigeret orabat. Childebertus, existimans suam adhuc germanam Constantinopolim degere, legatis Mauricii adquiescens, ut suam posset sororem recipere, iterum Francorum exercitum ad Italiam contra Langobardos [direxit. Verum Langobardis]e P Omis aciem producere atque adversariis obviam ire meditantibus, Franci ac Alamanni, dissensionem inter se habentes, sine ullius lucri conquisitione ad patriam remearunt”6 = Paulus Diaconus, Historia Langobardorum, III, 22.


a excitata Aimoin. b Ingundem Aimoin. c flectere P. d legatos ad Aimoin. e  P Omis.

1  : Gregorius Turonensis, Historiae, V, 38
2 = Paulus Diaconus, Historia Langobardorum, III, 21
3  : Gregorius Turonensis, Historiae, V, 38 : Paulus Diaconus, Historia Langobardorum, III, 21
4  : Paulus Diaconus, Historia Langobardorum, III, 22
5  : Paulus Diaconus, Historia Langobardorum, III, 21
6 = Paulus Diaconus, Historia Langobardorum, III, 22