[13] Ejus tempore, Fortunatus, qui in rethorica metricaque arte famosus habebatur, ab Hesperia in Gallias transiens, Pictavis episcopus ordinatur. Hic multorum vitas passionesve sanctorum, partim prosa, partim metro composuit. Ad amicos quoque singula distica, elegans orator, conscripsit. Unde prefato regi elegiacum misit carmen, congratulans ei in nuptiis Brunechildis. Quod equidem ego consors, librum ad diversos ab eo sibi familiares manibus cum intulisset meis, legi atque in eo fecunditatem viri dulcemque affabilitatem satis ammi (39vb) ratus sum.