[16] Victor Chlodoveus exinde regrediens, Tullo civitatem devenit, repertumque inibi beatum Vedastum, postea Adatensium episcopum, comitem sui asivit itineris. Ventum dum esset Remis, cunctos suos suorumque casus conjugi rex [f15] (15a) refert. Gratie Deo in commune referuntur, rex credulitatem suam profitetur. Gratulabunda conjunx ad sanctum Remigium Remensis urbis episcopum properat, fidem regis edicit, quid facto opus sit edocet. Hortatur antistitem ad aulam quantotius regis properet, dumque animus adhuc dubia pendet sub sorte, viam ei veritatis qua ad Deum itur pandat. Vereri se dicit ne mens prosperis elata successibus largitorem horum, dum ignorat, contempnat. Facilius enim pro libitu nobis adtributa nostro temporis intersticio memorie eximuntur quam si qua aliorsum ac volumus evenerint. Accelerat pontifex monitis parere mulieris, conspectibus sese offert regis, jamdudum presentiam ejus opperientis. Fides ab antistite profertur, modus credendi edocetur. Rex quoque veritate agnita uni se Deo famulaturum devotus spondet, procerum sane regni atque exercitus se temptaturum sententiam. Ex hac re que sit fatetur : quo tanto magis devotius Christo cervices subdant suas, quanto plus blandiciis quam terroribus allici se conspexerint. Placet condicio, et ex regis edicto, fit publica populi evocatio. Conveniunt regni primates nec militaris quoque manus defuit. Quibus coram positis rex taliter infit : « Franci, inquit, Trojugene, meminisse etenim vos nominis generisque vestri decet, quibus nunc usque servierimus diis, ad memoriam reducere animos (15b) vestros virtutemque deposco. Competens namque ac utilis visa est ratio ostendendi primum, quorum cultui mancipati sumus, ut dum inutiles eos fore constiterit, unius verique agnitio Dei libentius accipiatur. Quod tunc rectissime fiet, si majorum res geste recenseantur. Ac primum urbem illam Trojane quondam gloriam gentis intueamur, quam tot, ut autumabatur, numinum presidio cinctam inbellis Grecorum levitas, illis nil opis ferentibus, fraude magis quam virtute oppressit. Et certe menium illius propugnacula deorum esse structa manu audieramus, arci quoque simulachrorum effigies ipsis consecrate, ut inexpugnabilis contra adversantium maneret incursus, imposite feruntur. Quod vero adjumentum, non dicam hominibus, verum ipsis maceriarum preberent structuris, qui nec una imaginibus opitulati sunt suis ? Abiciamus ergo eos quos inutiles fore probavimus cultumque deseramus inanem. Soli vero Deo Patri Filioque ejus Jhesu Christo, socia Sancti Spiritus virtute, mentes nostras corporaque subdamus, unum in trinitate et trinum in unitate venerantes. Hujus modum religionis vel discipline patronum nostrum dominum Remigium nobis tradidisse certum habetote. Sed conlateranea mea Chrotildis hujus se esse profitetur fidei meque hujus ab omnipotentia divinitatis, si quod esset infortunium, [f15v] (15va) sperare suasit auxilium. Hic plane Christus Deus in alamanniaco quod nuperrime confecimus bello Alamannorum protervam stravit contumatiam, vestrorumque cordium incentivam note virtutis excitavit audatiam. Ad rectas ergo spes animos sublevemus, humiles preces in excelso porrigamus, eum nobis protectorem queramus, qui in se sperantibus omnia prestat »
. Hec dum rex fide plenus perorasset, plerosque de populo flexit ut Christo mitia subderent colla. Gaudet sacerdos regem nondum initiatum jam sue gentis esse apostolum factum.
Hic baptizatus est Chlodoveus
‘Exornatur baptisterium, descendit rex veluti alter Constantinus in sanctificatum fontis alveum’
1 : , Historiae, I, 31, p. 77 l. 5-8 : Liber Historiae Francorum, 14. ‘Cui cum sanctus pontifex modum dominice passionis recitasset, rex ait :
2 : , Chronicae, III, 21. Quam vero grata acceptabilisque Deo predicti regis fides fuerit, ostensum declaravit miraculum. « Si ego cum Francis meis inibi affuissem, ejus injurias vindicassem »
’‘Nam cum forte qui chrisma ferebat interclusus a populo deesset, ecce subito non alius sine dubio quam Sanctus apparuit Spiritus in columbe visibili figuratus specie, qui rutilanti rostro sanctum deferens chrisma inter manus deposuit sacerdotis undas fontis sanctificantis’
3 : , Vita Remigii, c.15. Fit gaudium et exultatio, baptizantur multi de populo. Deo laudes, Deo gracie acclamantur, et gaudens rex ab ecclesia ad propria regre (15vb) ditur. Et ut plenius devotionem sue propalaret fidei, basilicam Deo ac principi apostolorum in civitate Parisiaca in qua sedes ipsius erat construi fecit, permansitque in eo usque ad terminum vite custodia religionis et justicie vigor.