École des chartes » ELEC » Chroniques latines » Livre III » [51] . . .

[51] Childebertus autem omnes milicie sue quas aggregaverat choortes dum uno in loco detinet, murmur subito populi minoris adversus duces et Egidium episcopum nocte proxima infremuit, dicentis : « Tollantur a facie regis, qui regnum ejus inter se venditant, qui urbes ejus aliene subiciunt ditioni ». Hec dicentes mane facto ad tentorium regis properant armati, ut Egidium interimerent pontificem. Quo cognito, sacerdos, ascenso equo, cum paucis fugam arripuit. Cui tam veloces timor fugienti addidit alas ut labentem tibiea labente tibia R, P fasciolam colligere non curaret. Ea tamen causa illi fuit auxilio quod adversarii equos ad insequendum paratos non habebant. Dumque illi moram in sequendo faciunt, ipse se intra urbem Remorum contulit’1 : Gregorius Turonensis, Historiae, VI, 31. ‘Post hec Guntrannus Childeberto nepoti suo partem Massilie, quam invito eo retinebat, refuditb reddidit Aimoin 2 : Gregorius Turonensis, Historiae, VI, 33 : Fredegarius, Chronicae, III, 90. ‘Chilpericus quoque pro obitu filii, quem ei natum supra diximus fuisse, gravi affectus merore, nuptias filie sue quam regi Hispaniec Hisp. per legatos Aimoin tunc desponderat, in posterum distulit. Quapropter, missis veredariis, legatum qui in Hispaniam re (51vb) grediebatur revocavit, dicensd revocaverunt dicentes R, P ei : « Luctu pro morte filii gravatus, nuptias in tempus quo constitui celebrare nequeo ». Verum legato insistente, voluit eo dirigere filiam quam ex Audovera susceperat Deoque in monasterio Pictavensi tradiderat. Sed a beata Radegunde prohibitus est’3 : Gregorius Turonensis, Historiae, VI, 34.


a labente tibia R, P. b reddidit Aimoin. c Hisp. per legatos Aimoin. d revocaverunt dicentes R, P.

1  : Gregorius Turonensis, Historiae, VI, 31
2  : Gregorius Turonensis, Historiae, VI, 33 : Fredegarius, Chronicae, III, 90
3  : Gregorius Turonensis, Historiae, VI, 34