École des chartes » ELEC » Chroniques latines » Livre I » [9]

[9] Ea tempestate Antemio romanum gubernante imperium, Leone constantinopolitanum, apud Tolosam Gallie urbem, e medio ejus tota die sanguis largissimo fluxit rivo. Quod prudentes quique Gothorum, qui eadem regnabant in civitate, perditionem Francorumque dixerunt portendere dominationem’1 : Fredegarius, Chronicae, II, 56, p. 77.

His quoque diebus Odoacer, qui Herulis aliisque nationibus que Danubii ripas incolunt imperitabat, victoria elatus quam Feletheo Rugoruma Rugie P marg. m. XVIe s. rege bello devicto adeptus erat’2 : Paulus Diaconus, Historia Langobardorum, I, 19, p. 64-65, ‘Italiam a parte Pannoniorum invadere cogitabat. Cumque fines Noricorum ingrederetur, colloquium cujusdam servi Dei nomine Severini petiit, qui his in locis monasterium sibi construxerat. A quo petita benedictione et impetrata, dum domum egredi vellet, et se ad limen hostii ne caput offenderet inclinasset (erat enim statura procerus), hec ab eodem viro Dei audivit : « Vade Odoacer, vilibus nunc animantium pellibus vestitus, Italie dominus mox futurus ». Qua viri Dei prophetia audita, Italiam ingressus, non ut debuit sed ut voluit cedibus ac rapinis cuncta vastavit’3 : Paulus Diaconus, Historia Romana, XV, 8-9, p. 210-211.


a Rugie P marg. m. XVIe s.

1  : Fredegarius, Chronicae, II, 56, p. 77
2  : Paulus Diaconus, Historia Langobardorum, I, 19, p. 64-65
3  : Paulus Diaconus, Historia Romana, XV, 8-9, p. 210-211