École des chartes » ELEC » Chroniques latines » Livre I » [7] Obiit Meroveus ; cui successit Childericus filius eius.
[f7v]

[7] Obiit Meroveus ; cui successit Childericus filius eius.

Meroveo autem rege Francorum hac luce casso, Childericus filius ejus sublimatur regno. Hujus regni primordia quibusque bonis detestanda fuere. Hic namque contra Francos primum nequiter agens, cum filias nobilium incesto contaminare non desisteret, regno eicitur. Qui expulsus, regem Thoringorum Bissinum nomine expetiit, tutam sibi apud eum latebram fore autumans. Nec spe sua frustratus est. Nam cuncto exilii sui tempore cum regi conversatus, honorifico apud eum loco habitus est. Erat ei quidam in Francorum proceribus familiaritatis vinculo colligatus nomine Winomadus, cujus ille omnia agebat consilio, dum adhuc regni potiretur sceptro. Hunc ergo evocans, animositatem Francorum sese regno pellere minitantium edicit ; quid facto opus sit consulit. Ille ire eorum cedendum suadet, ne si permanendum putaret, augeret potius odium quam minueret, humani dicens esse ingenii morem presentie alicujus invidere, absencie compati. Se interim dum ille quoquo locorum immoratur, animos gentis pertemptaturum pollicetur, persuasurumque ut cum eo in gratiam redeant. Dividens[f8] (8a) que aureum, sibi medium retinet, mediumque illi confert dicens: « Suscipe mediam hujus aurei partem ; et si quidem Francos tibi conciliare potuero, hoc tibi erit signum. Dum hanc tibi misero partem, et convenire sibi utrasque contingerit, animadvertas oportebit eodem modo convenientia populi studia tibi congruere. Reditum ergo ad patriam accelerabis tuam, ut regnum quo nunc privaris recipias »1 : Liber Historiae Francorum, 6, p. 247-248 : Fredegarius, Chronicae, III, 11, p. 55 : Gregorius Turonensis, Historiae, II, 12.

Childericus expellitur regno.

Post hec verba, Childericus Thoringiam, ut prelibatum est, petiit. Franci vero, immemores injuriarum quas Romanis intulerant, Egidium, patricium qui a Romanis tuende Gallie curam susceperat, regem sibi statuunt’2 : Liber Historiae Francorum, 7, p. 248 : Gregorius Turonensis, Historiae, II, 12.

Franci Egidium romanum super se regem statuunt.

Ceca mens hominum eum sibi putare consulere, cui ipse mala non desinit irrogare! Nam quo pacto is bene illis consultum vellet, cujus agros igne, populum gladio, urbes vastatione protriverint ? Winomadus sane versuta callens astucia et ad que animum intenderat efficere satis promptus, in brevi amicicie Egidii inhesit. Cui ille familiarissimum sibi estimans amicorum, se suaque omnia credebat consilia. Winomadus itaque persentiscens Francorum ei suspectam fore potenciam, cumulare et ipse verbis, quibus poterat, invidie simultates non cessabat. Suadet ergo tributi onere eos opprimi oportere. Set perpendens hac eos injuria (8b) non flecti quin, ut ceperant, odio Childericum, honore Egidium dignum acclamarent, Egidio sic locutus est : « Ita, inquit, Francorum frangere quibis contumatiam, si aliquos potentium gladio peremeris ». Egidius id illi committit negotii ; Winomadus oportunam nactus occasionem, quos infestiores Childerico fuisse cognoverat criminibus insimulatos, Egidio mittit puniendos. Ille, ut reos imperialis majestatis, gladio puniri jubet. Hac regis immanitate permoti Franci Winomadum, ab hoc consilio inmunem estimantes, querelam ei suam depromunt. Ille mirari se dicit variam eorum mutabilitatem mentium, ut de ejus nunc crudelitate querantur, quem tanto ante preconio dignum judicavissent, simulque hac eos oratione convenit : « Que, inquit, dementia vestris vesanis insedit animis, ut expulso cive dominatui vos superbi subderetis advene ? Sed dicturi estis : Infrenatam ejus luxuriam nobis pudori fuisse. Ut quid ergo de hujus feritate causamini quem illi preferendum estimavistis ? Sprevistis regem vestra de gente creatum, qui benignus natura, benignior etiam abolita potuit esse lascivia, et elegistis tirannum ob hoc vel maxime pertimescendum, quod genus externa habeat natione deductum. Animalia sane ratione carentia, sui potius quam externi dominium expetunt generis. Solis [f8v] (8va) ciconiis alieni duces placent sanguinis, que ventri dedite aliarum se tuentur periculo avium. Verum si consiliis decrevistis parere meis, redeundum in gratiam censeo, et placandum principis animum expulsione offensum. Durum certe judico unius non posse perpeti luxuriam et tantorum perferre nobilium perdicionem civium ». His illi animati verbis, simul et atrocitate facti permoti quo primores regni pessundari videbant, Winomado dixerunt: « Penitet nos injuriarum proprio regi illatarum, quem sicubi gentium inveniri posse sciremus, supplices legatos mitteremus exoratum, ut suum rediret ad regnum ». Ille convenientia regi Francorum persentiscens studia, fidelem per puerum dimidium dirigit aureum, cujus partem mediam abeunti dederat in signum, legatoque hec illi dicere jussit : « Revertere jam nunc ut desideratus dominus, ac ut felix utere regno tuo ». Qua legatione Childericus accepta, ovans patriam repetit et e medio itineris mittit qui Winomado adventum nunciet suum, et edicat ut sibi festinato occurrat. Quod ille junctis sibi Francorum proceribus maturato implevit, et apud castrum cui Barrum nomen est ei occurrit. Preceperat porro prefatus dux Barrensibus ut regem summo cum honore advenientem exciperent. Cujus ipsi precepto parentes, honorificentissime eum obviam progressi (8vb) susceperunt. Quod rex pro omine accepit, gratanter eorum obsequio usus, tributum quod regni ejus dependebant partibus liberalitate indulsit regia. Junctis itaque cum Winomado viribus Childericus, inde progressus, Egidium acie superatum regno decedere compulit’3 : Liber Historiae Francorum, 7, p. 248-249.

Restituitur in regnum Childericus.

Qui expulsus, Suessionem civitatem petiit, reliquoque quo advixit tempore inibi deguit. Eo autem presenti lumine casso Siagrius filius eius eandem urbem hereditario jure possedit.

Childericus vero cum et manu promptus, et consiliis esset providus, cum Adovagrio, Saxonum rege, Aurelianis pugnans victor extitit. Quem fuga lapsum Andegavis usque persequens, cum eum non reperisset, ipsam urbem obpugnans cepit, Paulum, Romanorum comitem partium, interemit sicque regni terminos, Aurelianensem ac demum Andegavensem usque civitatem dilatare haud seguiter procuravit.’4 : Liber Historiae Francorum, 8, p. 250-251 : Gregorius Turonensis, Historiae, 2, 18


1  : Liber Historiae Francorum, 6, p. 247-248 : Fredegarius, Chronicae, III, 11, p. 55 : Gregorius Turonensis, Historiae, II, 12
2  : Liber Historiae Francorum, 7, p. 248 : Gregorius Turonensis, Historiae, II, 12
3  : Liber Historiae Francorum, 7, p. 248-249