École des chartes » ELEC » Chroniques latines » Livre III » [30] .

[30] Illo tempore, mulier quedam, a zelantea adolante (?) R ; adulante P viro apud Parisius quod adultera esset impetita, dum opem a suis petisset parentibus, et illi eam innocentem credentes, sacramentum pro ea viro vel ejus parentibus super sepulchrum sancti Dyonisii fecissent, ab eis quod perjurassent redarguti sunt. Et causa usque ad jurgium prorumpente, cum propter nobilitatem eorum (erant enim primi in palatio regis Chilperici) neutra pars alteri cederet, gladiis se invicem percutientes, sacram basilicam sanguine polluerunt. Interea ecclesia sine officiis manente divinis, dum hec ad regem delata fuissent, interminatus est nulli eorum prorsus fore benivolum, donec Ragnemodi Parisiaci antistitis, in cujus diocesi hec acta fuerant, reconciliatione veniam mererentur. Quos episcopus, facinus confitentes, penitentia indicta, communioni restituit ecclesiamque reconciliavit’1 : Gregorius Turonensis, Historiae, V, 32, p. 237.


a adolante (?) R ; adulante P.

1  : Gregorius Turonensis, Historiae, V, 32, p. 237