‘Anno quinto Childeberti regis (qui fuit nonus decimus Chilperici atque Guntranni), tante lues aquarum per universas regiones facte sunt Galliarum, ut flumina terminos, quos numquam antea excesserant, pretergressa, peccora quidem exitio, edificia vero quorumque locorum gravi afficerent ruina. Quibus alveorum suorum metas repetentibus, pluviisque cessantibus, circa mensem qui September dicitur, denuo arbores floruerunt.
Tunc quoque fulgur per celum cucurisse visum est, sonitusque tamquam ruentium arborum per totam pene terram auditus.
Burdegalensis civitas terremotu concussa est ; et de Pirineis montibus immensi lapides sunt evulsi, quibus immensa peccorum hominumque multitudo percussa interiit.
Vicus Burdegalensis, incendio divinitus orto, nullisa nullius Aimoin hominis incitamentis augmentato inflammatus, multos excussit subito comprehendens domos et areas frugibus refertas.’1 : , Historiae, V, 33