[10] ‘Antemio vero imperatore fraude Ricimeri generis sui interempto’
1 : , Historia Romana, XV, 4 , p. 209, ‘ipsis etiam romane urbis summis ar (9vb) cibus infestus minitare cepit. Qua de causa Romani et maxime Gothi legatos ad Leonem Constantinopolitanum imperatorem dirigunt oratum ut sibi aliquis mitteretur principum per cujus auxilium impetum propulsarent hostium’
2 : , Chronicae, II, 57, p. 79, l. 10-12. ‘Erat autem quidam inter primores imperialis aule Theodericus nomine, vir spectate prudentie. Cujus pater Theodorus Macedonia genitus, cujusdam Idacii patricii dum esset famulus, quandam conservam suam nomine Liliam amare cepit ardentius. Quod agnoscens dominus, conjugis Eugenie consilio usus, eam illi tradidit conjugem, sciens eadem de gente esse prognatam. Cujus domina, que se fructu ventris dolebat esse privatam, hec illi in mandatis dedit : ut que prima nocte jugalis thori in sompnis videret, id sibi nuntiare curaret. Ea igitur nocte qua primum cum viro secreta petiit cubiculi silentia, videt mulier ab umbilico sibi procedere arborem usque ad tecta domus excrescentem. Terrore visionis expergefacta, narrat viro visionem simul et domine jussionem. Ille mirari visum domineque cepit laudare preceptum. Sed timens pueri interitum, mutare jussit sompnium taleque dedit mandatum :
3 : , Chronicae, II, 57, p. 78-79 : « Dum, inquit, ante domine veneris conspectum, et jussa fueris pandere sompnium, dices vidisse te equam et equum pulcherrimos [f10] (10a) omnium obambulantes, aliumque parvulum pone eos sequentem »
. Parens illa verbis viri, refert dominis ficti verba sompnii. Gratulantur illi pro auspitio nascituri pueri ; famulos libertate donant, natumque puerum sibi adoptant in filium. Post hec Idacio et ejus conjuge vita decedentibus, Theodericus castris imperialibus miles est ascitus. Qui cum ceteris proceritate corporis esset eminentior, fortitudine quoque membrorum virtuteque animi erat prestantior. Unde ipsi imperatori multisque senatoribus carus habebatur. Venientibus itaque supradictis Romanorum Gothorumque legatis, et propter que venerant intimantibus, imperator Theodericum patriciatus honore insignitum ad partes direxit Italie tuendas. Qui evectu navali Hesperiam ingressus, cum Odoacro ac Herulis variis successibus bella gessit. Quadam autem vice bello devictus, Ravennam fugiens petere est coactus. Cui mater Lilia obviam venit ; orat ut in bellum redeat. Cunctanti taliter infit : « Michi crede, fili, non est tugurium quo fugiens te recipere possis, nisi allevem vestem et eam ex qua primam fusus es in lucem ingrediaris domum »
. Quibus verbis irritatus juvenis pudoreque inflammatus, collecta suorum quos ad presens repperit parva quidem sed robusta manu super hostes irruit, qui securi victoria elati diffusi ja (10b) cebant in campo. Hos ergo circumfusos sternit fugatque, ipsumque Odoacrum capit, quem non multo post occidit, omnemque Italiam a dominatione Herulorum aripuit. Sed hunc ejus prosperum successum invida mutavit fortuna. Nam sicut fieri assolet ut bonis virtutis augmentum apud improbos invidie det locum, quidam e senatoribus apud urbem regiam commanentes secundis Theoderici invidebant actibus. Quapropter derogare apud imperatorem rebus ab eo optime gestis conati sunt. Adeuntesque Leonem imperatorem ejus clementissimum animum ex sua lenitate alios existimantem ab amore Theoderici avertere gestiebant, confingentes velle Theodericum Hesperie arripere regnum. His imperator credulus verbis eum ab Italia accersivit. Cujus Theodericus parens preceptis, cum nobilibus Gothorum ei Constantinopolim occurrit. Delatorum vero versutia princeps deceptus, segregatum a suis Theodericum interficere cogitabat. Sed hujus machinationis technis obviavit Tholomeus vir senatorii ordinis providus consiliis. Qui fidissimus amicorum Theoderici dum esset, et ab adolescentia jure amicicie federatus, nulla poterat in ejus odium calliditate deflecti. Hic ergo subdola adversariorum persentiscens consilia, adiit principem talique apud eum oratione usus est’‘
4 : , Hist. Rom., XXX, 45. « Romani, inquit, gloria nominis quamvis sit [f10v] (10va) bellorum sublimata triumphis, plus tamen decoris emeruit insignibus integre fidei magnificeque pietatis. Majores quippe nostri plus se alterutrum pietate quam hostes certabant vincere bellico jure. Prestantissimum quidem quod fertur Scipio de Kartagine triumphasse ; prestabilius vero quod dicitur infestissimi hostis exequiis non solum interfuisse, verum etiam funus ipsum subjectis vexisse humeris »
’‘Laudabile quoque Pompeium Mitridatis delesse copias, ipsumque ad mortem coegisse ; laudabilius etiam Tigranem sese dedentem terreque ante pedes prostratum ac diadema suum super genua ejus ponentem non solum elevasse, verum etiam coronam capiti ejus imposuisse sibique consedere fecisse’
5 : , Pro Sestio, 58. ‘Quid mirabilem Reguli consulis referam fidem, qui maluit inter inimicorum manus inauditis perire suppliciis quam jurisjurandi frangendo fidem Rome amantissimus vivere civis’
6 : , De Officiis, III, 99-100 ? « Non ergo suscipias, clementissime imperator, eorum verba qui decus imperii tui perfidie volunt inquinare macula. Quid enim toto dicetur in orbe si prestantissimum ducem tam infandissima peremeris morte ? Sed placeat tibi consilium meum, et dum palatium intraverit Theodericus, custodie mancipetur vinctus. Post hec mittantur ex senatoribus aliqui qui hoca hec R, P a tua pietate responsum referant Gothisb Gothis P ; Gothis
. Pre (10vb) miserat sane puerum hec illis intimaturum, ut eum cum ceteris venientem caperent, et hec imperatori mandarent : « Non, inquiant, dimittetur Theodoricus, nisi se purgaverit objectis criminibus »
. Placuit sermo principi cunctoque senatui. Mittitur Tolomeus cum aliis legatis, hec nuntiaturus Gothis Aimoin »« Non remittentur senatores, nisi dominum suum receperint Gothorum nobiles »
. Illi monitis sibi utillissimis obsecundant ; circumventos senatores in vincula coiciunt. Qua re comperta, Cesar feritatem gentis veritus, ne quid in suos crudele agerent consulto precavit, et Theodericum salvum Gothis reddidit. Ita provido amici consilio ad presens de mortis est liberatus periculo. Cum vero Romam reversus esset, varios eum contigit bellorum habere successus. Nam et Avares sepe bello devicit victusque ab eis est. Quodam autem die supradictos hostes proelio superatos fugientesque totis cedens viis, haud procul ab amne cui Hister nomen est castra constituit. Et paucis suorum assumptis, speculatum hostes processit. Cum ecce quidam Avar Xerses nomine itidem temptoria Theoderici exploraturus singularis advenibat. Quem Theodericus solum adventare conspicatus, tres e suis dirigit qui eum captum ocius sibi presentarent. Quos Avar Xerses fugam fingens singillatim interemit. Alios quoque tres pari modo neci tradidit. Tunc Theodericus sociis reformidantibus eum aggreditur. Cum quo diu multumque decertans, tandem Xerses brachio vulneratus a Theoderico capitur, atque in castris Gothorum vinctus statuitur. Cujus [f11] (11a) virtutem supradictus princeps ammiratus, primum blandiciis dehinc minis, ad cohabitandum sibi cogere nitebatur. Sed dum cum nec terrore concuti nec promissis flecti posse conspexisset, multis affectum injuriis ad patriam redire permisit invitus ; ille vero natatu flumen Hystrum ingressus, retro respiciens ad Theodericum taliter infit : « Tua, inquit, exutus dominatione, meeque redditus libertati, ad te nunc jam mecum revertar dominum, pollicens me tibi fidelem fore famulum »
. His dictis, ripam quam reliquerat repetiit, et dicioni se Theoderici commisit. His prosperis successibus dum in Italia sepefatus polleret patricius, Constantinopolim apud imperatorem invidis detrahentium lacerabatur relationibus. Improborum etenim mentes hominum, aliorum incommodis sua volentes augmentare commoda, bonorum benefacta virorum contrariam moliuntur vertere in partem. Denique imperator delatorum versutis in errorem inductus insimulationibus, furensque animo quod Theodericus insidiator regni esse ferebatur, cum iterum ad se venire mandabat, habitoque cum senatoribus mortis ejus tractatu, jurisjurandi fide eos obligat, ne quis archani sui proditor existat. Theodericus autem legatione principis accepta, e vestigio ad Tholoneum cujus supra meminimus mittit puerum, ut sibi remandet (11b) utrum expediat imperatoris audire preceptum. Ille dum simulat se velle responsum non reddere, pueri qui missus fuerat instantia veterique viri7Mach, 6, 22 devictus amicitia8Mach, 6, 22, tandem Theoderici legato talia dat precepta : « Hodierna, inquit, die natalicio imperatoris existente, nobisque senatoribus cum eo pariter discumbentibus, tu vice obsequentis famuli pone stans, meo adherebis lateri ; et inter convivandum de qua re mihi fiet sermo ad senatores vel principem intenta curabis aure percipere, eique a quo directus es nuntiare »
. « Hic, inquiens, dies cum sit magnificis letus epulis, jocundus oportet fiat delectabilibus fabulis. Satisfiat ergo eorum voluntati qui his delectantur perfrui, quandoquidem auxit talium aviditatem exuberans opulentia vini »
. Omnibus ergo hoc sermone suspensis, hec ille dicere est orsus : «
. ‘Eo, inquit, in tempore quo humane copia eloquentie cunctis inerat animantibus terre, bestie saltus in unum coiere consensum, ut sibi eligerent regem, et que hominum fastidiebant dominium, haberent sui generis imperatorem electum. His sese mutuo choortantes verbis, adoriuntur leonem, rogantque ut earum non ab [f11v] (11va) nuat voluntatem ; dicunt se velle eum habere principem, quem scirent esse consilio prudentem. Suscipit jus dominationis leo, et ab universis feris solio sublimatur regio. Conveniunt frequentes ad eum salutandum, et adorant ut dominum. Inter ceteras igitur advenit cervus forma corporis egregius, ramosisque pollens cornibus ; qui dum submissa cervice procideret adoraturus, a leone arripitur, epulum ei mox futurus. Sed ipse dolum presentiscens, fortique conamine caput excutiens, amissis cornibus silvam petiit profugus. Indignatus imperator contemptum sui et inpaciens ire, multa furibundus cervo interminatur. Conqueruntur inter se fere pro principis injuria, nec tamen invenitur ulla que cervum persequi audeat, hanc contumeliam vindicatura. Qui etsi videretur esse inermis, pernici tamen cursu transiliens ardui juga montis, evaderet sine beneficio noctis. Erat inter eas vulpes artibus callens ingeniosis. Hanc mittunt ut cervum callide conveniat, et ad leonem redire faciat. Obtemperat illa jussis, cervum adit, dicitque se ejus dolori compati, et quod sine causa talia passus sit sibi injustum videri. Ille econtra in leonem multa congerens maledicta, se dum obsequitur male multatum conqueritur. Qui vulpes :
9 : , Chronicae, II, 57, p. 79-82, l. 10 »« Videndum, inquit, est ne quod tu injurie depu (11vb) tas ; ille amoris tui causa fecisse comprobetur. Nam dum te ut estimo sibi supplicem ad suum elevare vult osculum, tu forte putans morsum ejus declinasti conspectum. At ipse nunc te absentem esse dolet ; de te absente sermonem agitat, in te solo ejus intentio moratur »
. Quid plura ? Suadet cervo ut leonem adeat ac ejus se dicioni committat. Qui dum ut ante inclinato capite regem adoraturus veniret, cervice tenus unguibus infixis a leone arripitur, et a circumstantibus feris sine mora discerpitur. Vulpes prope stans, furtim cor ejus aufert et devorat. Cor cervi querens et non inveniens leo, fremit grave. Tremefacte fere inquirunt sollicite, que earum huic sit obnoxia culpe. Suspicio erat vulpem hujus esse furti ream, quod vidissent eam cervo proximius adherentem. Inquisita vulpes, negat se fore consciam hujus criminis, sed dum ei non creditur, cruciatibus addicta in hec prorupit verba : « Ve, inquit, mihi misere, que tantas penas patior indigne, ut quid enim a me exquiritur, quod eum minime habuisse certa ratione cognoscitur ? Etenim si cor habuisset, profecto huc non redisset. Primo cornibus amissis aufugit inermis ; secundo non dubitavit subire periculum mortis. Nullatenus ergo cor habuit, qui sibi consulere nescivit »
. Hec locutus Tholomeus, conticuit. Puer Theoderici hec intente auscul[f12] (12a) tans et sagaci animo dicta intelligens, ad dominum suum reversus, cuncta per ordinem pandit et cautioremc cautiorem R ; cautionem P adversus dolos insidiantium esse premonuit. Theodericus itaque imperatoris jussionibus spretis, quibus Constantinopolim adire jubebatur, in Italia resedit. Denique Gothorum qui Italiam invaserant rex est effectus et dominus. Imperii vero partibus quot annis modium terre dependebat. Unde rei veritatem ignorantibus, dum modium rex Theodericus erariis publicis solvere diceretur, non addito cujusquam rei vocabulo, ut puta vini aut olei, modium nummorum conferre putabatur’