École des chartes » ELEC » Chroniques latines » Livre III » [10] . . Sed, ut promissa solvamus, historie est ordo repetendus.
[f37v]

[10] Narses itaque, multimodis subjugatarum gloriosus triumphis nationum civicaque insignis corona, summe per Italiam equitatis exercebat jura. Sed his rebus sibi apud improbos expertus est nocuisse potius invidiam quam apud probos fuisse gratiam. Nam cum pro liberandis civibus mortis se discrimini sepissime obtulisset, circumpositarum vero gentium in se odia excitavisset, tanta a Romanis pertulit ut plus post bellum a suis quam in ipso bello ab hostibus periculi in sese expertus sit. Impleveruntque Romani facinus execrandum ut quem protectorem sue salutis habuerant eum ante tribunal judicis, etiam absentem, accusare non erubescerent. Nec novum apud eos hoc genus flagitii fuit. Quippe Scipio Major, quondam Affricanus, devicte Cartaginis nobilitatus tropheis, ab ingrata sibi urbe Roma diu exulans, in agris suis morbo simul et tristitia defecit. Alter quoque Affricanus Scipio, superioris haud ignobile genus Scipionis, post perdomitam Libiam, causam adversus accusantes in senatua senatum R, P dicere coactus quod sibi pro patria laboranti ab improbis et ingratis denuntiari cognovisset, medio subsequentis noctis tempore, ab emulis in cubiculo necatus est suo. Simili modo, contra hunc Narsetem relatio Romanorum ad Justinum cuccurit principem ac ejus conjugem Sophiam, querelantium nichil sibi collatum libertatis devictis Gothis, quibus tetrior super[f38] (38a) sit dominus, eunuchus scilicet Narses. Quibus cognitis, Cesar, ira exardescens, successorem Narsetib Narsen P ; R lecture douteuse Longinum direxit prefectum. Quod ubi Narses agnovit, dixisse ita fertur : « Si male, inquit, egi cum Romanis, digna factis recipiam meis. Si vero bona, etsi reddere nolunt similia, utquid calumpniantur, suentes capiti meo falsa testimonia ? » Tanta autem indignatio, precipue auguste, adversus Narsetem excitata est ut inter cetera, quia eunuchus erat, injurioso satis sermone mandaret debere eum in genicio feminarum pensam dividere lanarum, non consulatum tenere Romanum. Ad hec Narsesa :« Filum, ait, filabo quo talis ordietur tela quam Justinus et Sophia nequeant in omni sua recindere vita. » Nec promissa moratus, ad Alboin, regem Langobardorum, mittit qui Pannoniec Pannonis R lecture douteuse, P paupertina rura deserere et ad Italiam, solo uberem, eum hortarentur transire. Qui monita non aspernatus, cum cuncto suo populo eorumque supellectili Hesperiam properat. Narses autem, urbe Romana relicta, Neapolim venit’1 : Fredegarius, Chronicae, III, 65, p. 110 : Paulus Diaconus, Historia Langobardorum, II, 5, p. 75. ‘Quem subsecutus papa Johannes, qui Pelagio successerat, Romam redire rogavit. Quo impetrato, utrique regressi sunt. Et sanctissimus quidem Johannes non diu supervixit. Narses vero post aliquantum temporis defu[n]ctus est corpusque ejus, in loculo plumbeo positum, Constantinopolim cum omnibus thesauris ejus est delatum’2 : Paulus Diaconus, Historia Langobardorum, II, 11, p. 79. Sed, ut promissa solvamus, historie estd Sed, ut...est P en marge ordo repetendus.


a senatum R, P. b Narsen P ; R lecture douteuse. c Pannonis R lecture douteuse, P. d Sed, ut...est P en marge.

1  : Fredegarius, Chronicae, III, 65, p. 110 : Paulus Diaconus, Historia Langobardorum, II, 5, p. 75
2  : Paulus Diaconus, Historia Langobardorum, II, 11, p. 79