École des chartes » ELEC » Chroniques latines » Livre III » [43] . . . Hoc ergo exitu periit, qui, ut crimen episcopo suo obiceret, multos in vincla conjecerat, quosdam etiam verberibus affecerat. Nec in ipsis quoque sceleribus degenerabat. . . .
[f48v]

[43] Leudastisa accusatio Gregorii Turonici P R en marge sup., XVe s. sane Turonicus comes eo tempore a comitatu submotus est, eo quod populum injuste opprimeret, et Gregorio pontifici, cui frequenter sacramenta dederat se nunquam nociturum, injurias irrogaret. Succedente[que] Eunomio, Leudastis contra episcopum felle commotus, quasi ejus consilio ista sibi evenissent, ad regem perrexit accusans Gregorium quod civitatem Turonicam regi Guntranno tradere velle[t] et de regina permulta loqueretur mala, affirmans eam cum Bertranno Burdegalensi episcopo misceri’1 : Gregorius Turonensis, Historiae, V, 47. ‘Habebat autem cooperatoremb cooperantem Aimoin Riculfum clericum, qui contra magistrum [multos]c multos Aimoin, R est machinatus dolos. Rex itaque pro his que de regina dicta erant, sinodum adunari precepit. Convenientibus ergo apud Britannicum villam episcopis, et Bertranno injuste sibi crimen inpositum esse conquerente, Gregorius ex decreto fratrem ter jusjurandum prebuit se id numquam fuisse locutum. Et quamvis id contrarium auctoritatibus videreturd viderent R, P , propter satisfaciendum tamen regi peractum est. Quamobrem adeuntes pontifices regem, dixerunt ei :« Frater et coepiscopus noster Gregorius sacramentis se innocentem ostendit. Quid nunc de te vel Bertranno episcopo qui fratrie fratri nostro Aimoin calumpniam inflixit agendum censes, nisi ut communione privemini ? » Quibus respondit rex a semetipso hec non dixisse, sed a Leudaste indicata narrasse. Quesitum Leudasten nec inventum, ipse enim sibi timens audientiam fugerat, antistites excommunicaverunt eum et absentibus [f49] (49a) ne eum in communione reciperent scripserunt. Eo loci mirabilem pacientiam regis qui aderant mirati sunt, quia, quamvis tale scelus de regina diffamatum foret quod ipsi quoque ignominiam generaret, nunquam tamen ita animo commotus est ut que[m]libet injuste opprimeret. Quod alias sane non consueverat agere. Solummodo Leudasten, eo quod contra episcopum falsum tulerat testimonium, excommunicatum ab omni suo jussit eliminari regno’2 : Gregorius Turonensis, Historiae, V 47,49. ‘Tunc Leudastis universas res suas, que ei per beneficium regium concesse fuerant, a civitate Turonica in Bituricum fines absportavit. Et diu huc illucque oberrans, tandem post longum spacium reconciliatus Ecclesie et in gratiam receptus a rege, dum moneretur a pontifice Gregorio quatinus observaret se a regine animo contra se turbato, parvipendens ammonitionem, dum illa in quadam oraret ecclesia, ad pedes ejus provolvitur. A qua despectus, dum oratorium fuisset egressus et quedam mercimonia emere vellet, ut muneribus sibi reginam conciliaret, ab ejus pueris circumvallatur. E quibus unum gladio percutiens, a reliquis in fugam actus, in medio ponte Parisiace urbis, pede inter duo ligna lapso, tibiam sibi fregit. Unde sublatus et in una villa jussu regis ad sanandum deportatus, a missis regine inter duos vectes effracto gutture, infelicem vitam finivit’3 : Gregorius Turonensis, Historiae, VI, 32. Hoc ergo exitu periit, qui, ut crimen episcopo suo obiceret, multos in vincla conjecerat, quosdam etiam verberibus affecerat. Nec (49b) in ipsis quoque sceleribus degenerabat. ‘Nam de fiscalinis ortus servis, primum culine deputatus est regine. Sed, quia lippis erat oculis, inde in pistrinum redigitur. Ubi dum inter fermentatas massas se delectari assimulat, fuga se servitio subtraxit. Quam dum sepius reductus repetit, auris abscisione signatus est. Qui hanc injuriam tegere non valens, ad uxorem Chariberti regis se contulit. Cui adulationibus familiarissimus factus, custos equorum efficitur. Inde comitatum super ceteros nactus custodes, post mortem regine comitatum Turonicum a Cariberto percepit, de quo cum ignominia quam prefati sumus dejectus est’4 : Gregorius Turonensis, Historiae, V, 48. ‘Riculfus vero clericus, qui contra antistitem proprium falsus non dubitavit esse testis, precipiente rege tanta sustinuit flagella ut, etiamsi ereus foret, miraculum tamen spectantibus preberet tanta paciens tormenta. Verum a capitali supplicio interventu beati Gregorii liberatus est. Qui inter cruciatus et verbera hoc confessus est ideo se talia de regina dixisse ut ea de regno ejecta, Chlodoveus, qui solus ex filiis Chilperici supererat, a patre regnum suscipiens regnaret’5 : Gregorius Turonensis, Historiae, V, 49. ‘Hic etenim Clodoveus, ex alia uxore Chilperici natus, post mortem filiorum regis qui ex Fredegunde geniti erant, instigante ipsa regina, apud Brenacum villam a patre manere jussus est, ut simili quo fratres deperiret morbo. Nam apud eundem vicum dissinterie tunc seviebat pestis. Sed ille ubi mortis evasit discrimen, dolos persentis[f49v] (49va) cens noverce, fastuose eam despiciens jactitabat se solum heredem regni relictum. Non defuere tamen qui delatoria contra eum usi arte, non solum que ipse injuriose loquebatur de regina, verum etiam aliqua ad ipsam referrent mendatia, asserentes maleficio matris cujusdam meretricule, que cum Clodoveo solita erat cubare, ejus filios interisse. Regina, hoc audito, iracundia commota, puellam quidem cesam ante hospicium Clodovei palo precepit infigi. Matrem vero ejus, verberibus laceratam, vera fuisse que dicta erant profiteri coegit. Cum a rege ultionem posceret, rex venatum profectus, filium ut ad se veniret jussum alligari fecit, et regine direxit. Quem illa sepsit in custodia, interrogans rei veritatem, vel qui ex principibus ei faverent. Verum ille nichil criminum confessus, amicos suos seu familiares detexit. Illa eum post biduum trans Matronam in villa Nocetum nomine duci et ibi in custodia cultro interimi mandans, regi per subintroductas insinuari fecit personas, quod ipse se interfecisset, et adhuc cultrum in loco vulneris persisteret. Quod rex audiens, nullum pro morte filii concipiens luctum, eum ibidem sepeliri mandavit. Mater Clodovei crudeliter necata, soror a pueris regine illusa, in monasterium f Pictavis R add. interlin est detrusa. Mulierg mater puelle que solebat cubare cum Clodoveo P en interligne, R en interligne que contra eum locuta fuerat, ut viva urereturh urereretur P avant correction par exponctuation adjudicata, dum mendatium frustra dixisse clamaret, ad stipitem ligata vivens exusta est. Thesaurarius Clodovei, a Cupane (49vb) stabuli comite de Biturico retractus et regine vinctus directus, ab ipsa, rogante pro eo beato Gregorio Turonico episcopo, vinculis ac penis absolutus est’6 : Gregorius Turonensis, Historiae, V, 39 : Fredegarius, Chronicae, III, 84.


a accusatio Gregorii Turonici P R en marge sup., XVe s. b cooperantem Aimoin. c multos Aimoin, R. d viderent R, P. e fratri nostro Aimoin. f Pictavis R add. interlin. g mater puelle que solebat cubare cum Clodoveo P en interligne, R en interligne. h urereretur P avant correction par exponctuation.

1  : Gregorius Turonensis, Historiae, V, 47
2  : Gregorius Turonensis, Historiae, V 47,49
3  : Gregorius Turonensis, Historiae, VI, 32
4  : Gregorius Turonensis, Historiae, V, 48
5  : Gregorius Turonensis, Historiae, V, 49
6  : Gregorius Turonensis, Historiae, V, 39 : Fredegarius, Chronicae, III, 84