École des chartes » ELEC » Chroniques latines » Livre III » [81] . Hanc denique basilicam ipse, ut prefati sumus, divino succensus amore, in suburbio quidem predicte civitatis sed in teritorio Segonum saltuque Brexio studiosissime edificavit. Ubi monachos aggregans monasterium constituit, quod pluribus prediis facultatibusque ditavit. Sinodum XL episcoporum aggregari precipiens, ut ordo psallendi qui in loco sanctorum Agaunensium, temporibus Sigismundi regis, ab Avito et ceteris pontificibus illius temporis institutus fuerat, in cenobio quod ipse fabricarat teneretur effecit. Qui videlicet ordo etiam ad sepulchrum sancti Martini antiquituscelebratur,et a beato Germano in monasterio Sancti Vincencii servari jussus, necnon in monasterio Sancti Dyonisii, ut post declarabitur, a Dagoberto rege agi preceptus, et a nobis cujusmodi esset exquisitus, taliter se habere est repertus : in diebus namqueestivis, sex antiphone binis psalmis explicabantur. Porro toto augusto, proptercreb[r]as festivitates, manicationes fiebant. Manicare autem mane surgere dicitur. In septembri vero, VII antiphone canebantur, distributis unicuique binis psalmis. In octobri, VIII, cum ternis psalmis. In novembri, IX, cum ternis itidem psalmis. In decembri, X, cum ternis similiter psalmis. Verum in januario ac februario, ut possibilitas sinebat, hoc tamen observantes ne minus a XIIcim psalmorum quantitate ad vigilias dicerent nocturnas. Ad sextam tamen, sex psalmi cum alleluia ; ad duodecimam, duodecim,idemque cum alleluia, psallebantur. Sed de his ista sufficiant. Fuit autem Guntrannus in bonitate precipuus, in eroganda pauperibus alimonia largifluus, Christi sacerdotibus se humilem prebens, leudis suis benivolum, gentibus externis pacatum. Talibus itaque pollens virtutibus, multis nationibus ejus laudes precinentibus, presens regnum Childeberto suonepoti relinquens, ipse ad supernum migravit.

[81] a biit Guntrannus rex qui regnavit XXXIII annis P en manchette Anno XXXIII ejusdem regis, ipse rex corpore exemptus, terrenum, ut creditur, regnum pro celeste commutans, in ecclesia Sancti Ma[r] cellib Macelli P Cabilonis sepultus est’1 : Fredegarius, Chronicae, IV, 14. Hanc denique basilicam ipse, ut prefati sumus, divino succensus amore, in suburbio quidem predicte civitatis sed in teritorio Segonum saltuque Brexio studiosissime edificavit. Ubi monachos aggregans monasterium constituit, quod pluribus prediis facultatibusque ditavit. Sinodum XL episcoporum aggregari precipiens, ut ordo psallendi qui in loco sanctorum Agaunensium, temporibus Sigismundi regis, ab Avito et ceteris pontificibus illius temporis institutus fuerat, in cenobio quod ipse fabricarat teneretur effecitc modus psallendi in monasterio Agaunensis et nostro P note marg. XVe-XVIe s. . (63b) Qui videlicet ordo etiam ad sepulchrum sancti Martini antiquitus celebraturd celebratus, necnon in Aimoin , et a beato Germano in monasterio Sancti Vincencii servari jussuse Aimoin Omis , necnon in monasterio Sancti Dyonisii, ut post declarabitur, a Dagoberto rege agi preceptus, et a nobis cujusmodi esset exquisitus, taliter se habere est repertus : in diebus namque estivise festivis R ; P Omis , sex antiphone binis psalmis explicabantur. Porro toto augusto, propter creb[r]asf crebas P festivitates, manicationes fiebant. Manicare autem mane surgere dicitur. In septembri vero, VII antiphone canebantur, distributis unicuique binis psalmis. In octobri, VIII, cum ternis psalmis. In novembri, IX, cum ternis itidem psalmis. In decembri, X, cum ternis similiter psalmis. Verum in januario ac februario, ut possibilitas sinebat, hoc tamen observantes ne minus a XIIcim psalmorum quantitate ad vigilias dicerent nocturnas. Ad sextam tamen, sex psalmi cum alleluia ; ad duodecimam, duodecim, idemqueg idque Aimoin cum alleluia, psallebantur. Sed de his ista sufficiant. Fuit autem Guntrannus in bonitate precipuus, in eroganda pauperibus alimonia largifluus, Christi sacerdotibus se humilem prebens, leudis suis benivolum, gentibus externis pacatum. Talibus itaque pollens virtutibus, multis nationibus ejus laudes precinentibus, presens regnum Childeberto suo nepotih nepoti suo Aimoin relinquens, ipse ad supernum migravit.


a biit Guntrannus rex qui regnavit XXXIII annis P en manchette. b Macelli P. c modus psallendi in monasterio Agaunensis et nostro P note marg. XVe-XVIe s. d celebratus, necnon in Aimoin. e  Aimoin Omis. e festivis R ; P Omis. f crebas P. g idque Aimoin. h nepoti suo Aimoin.

1  : Fredegarius, Chronicae, IV, 14