École des chartes » ELEC » Chroniques latines » Préface » [5]
[f3]

[5] Gallia est omnis divisa in partes tres, quarum unam incolunt Belge, aliam Aquitani, terciam qui ipsorum lingua Celte, nostra Galli appellantur ; hanc quoque partem Plinius Lugdunensem Galliam esse asserit. Hii omnes lingua, institutis, legibus inter se differunt. Gallos Lugdunenses ab Aquitanis Garonna flumen, a Belgis Matrona et Sequana dividit. Horum omnium fortissimi sunt Belge, propterea quod a cultu atque humanitate [f3v] (3va) Provincie longissime absunt, minimeque ad eos mercatores sepe commeant, atque ea que ad effeminandos animos pertinent inportant ; proximique sunt Germanis qui trans Rhenum incolunt, cum quibus continenter bellum gerunt. Qua de causa Helvetii quoque reliquos Gallos virtute precedunt, quod fere cotidianis preliis cum Germanis contendunt, cum aut a suis finibus eos prohibent auta atque R, P ipsi in eorum finibus bellum gerunt”1 = Caesar, Bellum gallicum, I, 1, 1-2. “Hii una ex parte flumine Rheno latissimo atque altissimob altissimo R ; atque altissimo 0 P continentur, qui agrum Helvetium a Germanis dividit ; altera ex parte monte Jura altissimo qui est inter Sequanos et Helvetios ; tertia lacu Lemanno et flumine Rhodano qui provinciam nostram abc ad P Helvetiis dividit”2 = Caesar, Bellum gallicum, I, 1, 3..

Gallie una pars, quam eos qui specialiter Galli dicuntur optinere dictum est, initium capit a flumine Rhodano, continetur Garonna flumine, Occeanum in finibus Belgarum attingit ; etiam ab Sequanis et Helvetiis flumen Rhenum vergit a septemtrione”3 = Caesar, Bellum gallicum, I, 2, 5. ‘Urbes in ea multe ac opulente, sed ex his precipue sunt nostroque evo plus cognite Lugdunum, Cabillonis, Hedua que et Augustidununus, Senonis, Autissiodorus, Maldis, Trecas, Parisius, Carnotum, Gennabus ubi nunc Aurelianis, Rotomagus, Ebroas, Oximus, Cinomannis, Lixovium, Namnetis, Redonis, Venetus, Abricatina, Andus que et Andegavis, Turonis, Bituriges, (3vb) Nivedunus, quam quidam Nivernis esse putant’4 : Caesar, Bellum gallicum, V, 53, 2. ‘Harum Augustidunus et Senonis’5 : Plinius secundus, Naturalis Historia, IV, 18. ‘magne antiquitus apud Gallos fuere auctoritatis atque potencie, adeo ut una earum, idest Augustidunus quam Julius Heduam nominat, amiciciam populi romani amplectendo, toti pene Gallie nixa favore principata sit’6 : Caesar, Bellum gallicum, I, 32, 2. Porro Senonis viribus confisa suis ipsam Romani orbisd ipsam orbis Aimoin caput Romam obsidere non pertimuerit, quam et cepit. Urbs vero Biturica atque Turonica secundum Horosii diffinitionem, qui Aquitaniam a flumine Ligeris usque ad Pirineos determinat montes, quamque moderni secuntur, non in Celtica Gallia sed magis in Aquitanica sunt provincia. Flumina in Lugdunensi Gallia plurima, sed ex eis precipua : Rhodanus, qui ejus ab orientali parte terminus est. Quod autem verbis Julii posuimus, « qui provintiam nostram ab Helvetiis dividit » ; terram illam intelligimus que hoc nomine proprio sortita est. Deinde Ararim, qui per fines Heduorum et Sequanorum incredibili lenitate in Rhodanum influit, ita ut oculis in quam artem fluat judicari vix possit. Quod nos quoque perspeximus ac ammirati sumus tante magnitudinis fluvium tam tardo motu profluentem. Post eum extat Liger, qui terram illam que inter illum et Sequanam jacet pene insulam efficit. Silve multe sed eminentior ceteris Perticus. Et hec quidem de Gallia Celtica, que et Lugdunensis vocatur. [f4] (4a) Nunc de Belgica provintia videamus.

De Belgis

Belge ab extremis Gallie finibus oriuntur. Pertinent autem ad inferiorem partem fluminis Rheni, spectantque in septemtrionem et orientem solem”7 = Caesar, Bellum gallicum, I, 1, 6. ‘Urbes ejus inclite ac famose : Colonia Agripinensis, Tungris, Treveris, Mettis, que et Mediomatricum, Remis, Laudunus, Suessionis, Ambianis, Viromandus, Belvacus, Atrabatum, Lingonis et pagus Helvetiorum quem nunc Alamanni incolunt’8 : Plinius secundus, Naturalis Historia, IV, 17. Ejus provintie fluvii : Scaldus, Matrona atque Mosa, profluens ex monte Vosego qui est in finibus Lingonum et parte quadam ex Rheno recepta que appellatur Vacculus, vulgo autem dicitur Vualis ; insulam efficit Batavorum, que rustico sermone vocatur Battua. Alter fluvius est apud Belgas Axona, ultimos Remorum fines preterfluens. Silva quoque Ardenna, que est totius Gallie maxima, atque a ripis Fheni finibusque Treverorum milibus amplius quingentis in longitudinem patet. Hec de Belgis dixisse satis sit, dummodo de Aquitania que digna sunt memorie tradantur.

De Aquitaniae Aquitannia P av. corr. .

Aquitania, ut Plinio atque Julio videtur, a Garonna flumine usque ad Pirineos montes, ad eam partem que est ad Hispaniam pertinet ; spectat inter occasum solis et septemtrionem”9 = Caesar, Bellum gallicum, I, 1, 7. ‘Plus tamen hoc tempore determinatio Horosii superius a nobis declarata tenetur ; secundum quam traditionem in Aqui (4b) tania continentur urbes egregie : Narbona, Arvernus que nunc Clarus Mons vocatur, Cadurxi, Tolosa, Gavalis, Rotenus, Lemovis, Petragorica, Pictavis, Burdegalis, Sanctona et Engolisma’10 : Plinius secundus, Naturalis Historia, IV, 18. Fluvii quoque haud parvi nominis in eadem sunt provincia : Helaver, qui non multo minor Ligeri ejus excipitur alveo, Dordonia etiam, qui ex monte qui Dor dicitur et est in finibus Arvernorum duobus scaturiens fontibus, quorum uni nomen est Dor, alteri Donia, qui haud procul ab ipso monte conjunguntur, in Garonam influit. Denique Aquitania dicta est eo quod pre ceteris provinciis fontibus fluminisque exuberet. Est in ea silva, vocabulo Lecenna, non contempnende magnitudinis, Biturigibus atque Arvernis confinis, in qua usque hodie ostenditur lapidea domus Brunichildis regine quodam Francorum, ameno satis, ut nos quoque conspeximus, sita loco. Nam fluviolus eam preterfluens irrigua a latere efficit prata messesque a fronte apposite cinguntur silva venationi congrua.

Hasf Quid Austria. Quid Neustria. P en manchette R (postérieur ?) omnes provincias dum Franci occupassent, in duas tantummodo partes dividentes, eam que septemtrionem versus tenditur et inter Mosam et Rhenum est Austriam, illam vero que a Mosa ad Ligerim usque pertingit Neustriam vocaverunt. Pars tamen Lugdinensis Gallie quam Burgundiones occupaverant Burgundie nomen retinuit. Aquitania quoque avitum [f4v] (4va) non est dignata nomen mutare.

His de situ Germanie vel Gallie prout in libris veterum investigare potuimus ostensis, nunc que Julius de antiquorum consuetudine vel moribus senserit Gallorum ipsius explicemus verbisg verbis P h Julius Cesar lib. 6 Commentariorum P marg. m. main - De la main de J. Du Breul .


a atque R, P. b altissimo R ; atque altissimo 0 P. c ad P. d ipsam orbis Aimoin. e Aquitannia P av. corr. f  Quid Austria. Quid Neustria. P en manchette R (postérieur ?). g verbis P. h Julius Cesar lib. 6 Commentariorum P marg. m. main - De la main de J. Du Breul.

0 marg. m. main.
1 = Caesar, Bellum gallicum, I, 1, 1-2
2 = Caesar, Bellum gallicum, I, 1, 3.
3 = Caesar, Bellum gallicum, I, 2, 5
4  : Caesar, Bellum gallicum, V, 53, 2
5  : Plinius secundus, Naturalis Historia, IV, 18.
6  : Caesar, Bellum gallicum, I, 32, 2
7 = Caesar, Bellum gallicum, I, 1, 6
8  : Plinius secundus, Naturalis Historia, IV, 17
9 = Caesar, Bellum gallicum, I, 1, 7
10  : Plinius secundus, Naturalis Historia, IV, 18