École des chartes » ELEC » Chroniques latines » Livre III » [100]
[f69]

[100] ‘Interea duma Theodericus P add. XVIe Mettis moraretur, amore filie fratris Theodeberti quam a Colonia captivaverat estuare cepit. Quam dum sibi copulare vellet, ab avia ne hoc faceret prohibebatur. Cui ille : « Et quid, ait, incurram offensionis si illam uxorem duxero ? » Ad hec Brunechildis : « Non, inquit, est fas fratre progenitam te habere conjugem ». Ad hec Theodericus ut audivit felle [f69v] (69va) commoto, tali ei respondit modo : « Nonne tu, Deo odibilis cunctisque invisa bonis, michi dixeras eum fratrem non esse meum ? Ut quid imposuisti michi tam grave onus fratricidii ? » Et evaginato ense, voluit eam percutere. Que a circumstantibus erepta ac manibus domo elapsa, mortis quidem evasit discrimen, sed nepoti dolos vindicare paravit temeritate femineaa Theodericus rex veneno moritur qui regnavit XVIII annis P Dans la marge . Nam egredienti e balneo, per manus ministrorum pecunia corruptorum, veneni porrexit poculum. Quo hausto, inpoenitens scelerum que gesserat, vite sortitus est terminum quam criminibus fedaverat’1 : Liber Historiae Francorum, 39. Tradunt vero memorati scriptores ‘eum apud prefatam urbem Mettensem, dum contra Clotharium expeditionem agere meditaretur, dissinterie morbo interisse octavo decimo regni sui anno’2 : Fredegarius, Chronicae, IV, 39.

Explicit liber III.


a Theodericus P add. XVIe. a Theodericus rex veneno moritur qui regnavit XVIII annis P Dans la marge.

1  : Liber Historiae Francorum, 39
2  : Fredegarius, Chronicae, IV, 39