[25] ‘His etiam diebus apud Viennam, Gallie urbem, multorum domus simul et ecclesie terremotu concusse ceciderunt. In paschali vero festivitate, beatissimo Mamerto ejusdem urbis episcopo missarum sollempnia celebrante, palatium regale quod in eadem erat civitate celesti concrematum est igne. Lupi quoque vel ursi silvis profugi eidem civitati nimium ceperunt esse infesti, adeo ut multorum lacerantes corpora, propria eos cogerent deserere habitacula. Unde memoratus sacerdos, adveniente dominice Ascensionis die festo, convocato populo, premonuit agere triduanum jejunium ac omnipotentis Dei exposcere suffragium. Appropinquante ergo die statuto, convenit omnis populus ad ecclesiam cum gaudio letanias peragens cum triduano jejunio. Exinde pulcherrimus in sancta universali Ecclesia mos [f19] (19a) inolevit ut quoquo terrarum Christi fides diffunditur, a cunctis fidelibus he letanie cum exultatione peragantur’
1 : Liber Historiae Francorum, 16.
Obiit Chlodoveus rex qui regnavit triginta annis.
‘Porro inclitus Chlodoveus rex Francorum metas sibi attributi attingens evi, defunctus est anno quinto postquam Alaricum regem Gothorum interfecerat, et in basilica Sancti Petri, quam ipse rogatu sue conjugis fabricarat, sepultus est’
2 : , Historiae, II, 43 : , Chronicae, III, 28 : Liber Historiae Francorum, 19. a Super cujus tumulum a sancto, ut fertur, Remigio hoc descriptum est epitaphium : P
“ Divesa cives R corr. à deux reprises en marge, XVIe s., P opum, virtute potens, clarusque triumpho,= P.L. LXV, 975 = , Inscriptions chrétiennes de la Gaule, I, 1856, p. 287, no 206
condidit hanc sedem rex Chlodoveus, et idem
patricius magno sublimis fulsit honore.
Plenus amore Dei, contempsit credere mille
numinab rumina R corrigé à deux reprises en marge XVIe s., P que variis horrent portenta figuris.
Mox purgatus aquis et Christi fonte renatus,
fraglantemc fragrantem P corr. tardive gessit infuso chrismate crinem,
exemplumque dedit, sequitur quod plurima turba
gentilis populi, spretoque errore suorum,
auctorem cultura deumd domini P av. corr. main du texte verumque parentem.
His felix meritis superavit gesta priorum. (19b)
Semper consilio, castris bellisque tremendus
hortatu dux ipse bonus ac pectore fortis,
constructas acies firmavit in agmine primus. ”
Regnavit autem Chlodoveus annis XXX, obiit vero anno dominice Incarnationis Df P Omis
Relinquens quatuor filios regni heredes.
‘A transitu vero sancti Martini usque ad transitum ipsius Chlodovei regis computantur anni CXII’
4 : , Historiae, II, 43 : , Chronicae, III, 28 : Liber Historiae Francorum, 19.
Explicit liber primus.