[17] Athanaildo autem rege Hispanie defuncto, Leuna cum Levigildo fratre regnum assumunt. Mortuo Leuna, Levigildus integrum Hispanie regnum tenuit, habens Gadsvintam, matrem Brunechildis, uxorem. Apud Langobardos, Albonus, de quo premisimus, regnabat. Qui maxima ex parte Italie urbibus potitus, suos in eis statuit. Romanos, quos vel maxime adversarios patiebatur, expulit. ‘Hic, civitatem cui Ticinum nomen est, que alio vocabulo Papia dicitur, per tres annos obsidens, tandem cepit. Cujus cum incolas, utpote paganus, quia christianos esse cognoverat, gladio ferire destinavisset, equus ejus in medio porte corruit. Qui calcaribus impulsus, fustibus cesus, nullo modo adigi poterat ad surgendum. Tandem, suggerentibus suis, in religionem rex conversus fregit quod de nece christianorum voverat votum’
1 : , Historia Langobardorum, II, 29, p. 89. Huic fuit nupta Chlodsinda, Clotharii Francorum regis filia. Qua defuncta, Rosemundam, Chunimundi Gepidorum regis natam, accepit conjugem cujus ipse (40vb) dudum interfecerat patrem. A qua, cum tribus et eo amplius annis in Italia super Langobardos regnasset, in vindictam paterne necis dedecorissima interemptus est morte. Et vir bellicosissimus summeque audacie unius muliercule consilio periit, qui per tot hostium strages bello famosissimus extitit. Et illa quidem tante immanitatis debita luit maturato supplicia. ‘Nam, dum corruptori suo Helmechim nomine, quem ipsa in necem regis armaverat, postmodum e balneo egredienti, veneni poculum quod salutare asserebat esse porrexisset, ille, agnito mortiferum haustum se bibisse, evaginato gladio eam quod reliquum erat bibere coegit. Sicque nefandissimi homicide juste factorum suorum subjacuere vindicte’
2 : , Historia Langobardorum, II, 27, p. 87. At vero post Alboin, cum Cleph nobilissimus Langobardorum anno uno et sex mensibus tenuisset principatum, denuo duces in Langobardorum gente decennio creati sunt, et unusquisque ducum suam regebat civitatem. ‘E quibus aliquanti, Gallias predandi cupidine petentes, apud Provinciam cum Amato patricio, qui regi parebat Guntranno, bello confligunt. Factaque de Burgundionibus maxima strage, ipsum ducem interemerunt. Quod Guntrannus audiens, evocato ad se Mummolo spectate virtutis viro, patriciatus ei indixit curam. Prorumpentibus iterum in Gallias Langobardis, Mummolus cum valida Burgundionum manu occurrit. Qui, duobus preliis hostibus usque ad suppremum labefactis, reliquos fugacitera sagaciter P ; fagaciter Aimoin Italiam redire compulit. Nec ultra adjecerunt Langobardi ut ad Gallias transirent’
3 : , Historia Langobardorum, III, 3-4, p. 94. ‘Nam Mum[f41] (41a) molus, post tergum eorum dirigens Francorum exercitum, Ana[g]ni[s] castrum, in finibus Italie situm, debellavit et cepit. Quam ob causam comes Langobardorum Ragilo, Anagnis veniens, depredatus est et, ad sua reverti festinans, ab obvio sibi duce Francorum Chrannichis nomine perimitur’
4 : , Historia Langobardorum, III, 9.
“Per hec tempora apud Constantinopolim, ut supradiximus, Justinus minor regnabat in tantum avaritie deditus
5Dans Paul Diacre : deditus [contemptor pauperum, senatorum spoliator. Cui tanta fuit cupiditatis rabies] ut archas ferreas fieri juberet in quibus que rapiebat auri talenta congereret
6Paul Diacre : congereret. [Quem etiam ferunt in heresim Pelagianam dilapsum] . Is, cum a divinis mandatis aurem cordis averteret, justo Dei judicio amens effectus est. Post hec Tiberium cesarem ascivit, qui ejus imperium gubernaret, hominem justum, utilem, elemosinarium, sapientem, in judiciis equum, in victoriis clarum, et quod his omnibus supereminet, verissimum christianum.
Igitur Justinus, cum undecim imperasset annis, amentiam tandem, quam incurrerat, cum vita finivit. Bella sane, que per Narsetem patricium Gothis vel Francis illata superius per anticipationem diximus, Justiniani quidem temporibus concepta, sed sub Justino terminata sunt.”7 = , Historia Langobardorum, III, 11
“Mortuo Justino, Tiberius Constantinus Romanorum regum quinquagesimus sumpsit imperium. Hic, ut superius diximus, sub Justino adhuc cesar, cum rempublicam regeret et multas egenis elemosinas erogaret, magnam ei Dominus auri copiam subministravit. Nam, deambulans per palatium, vidit in pavimento domus tabulam marmoream”
8 = , Historia Langobardorum, III, 12 ‘dominice crucis vexillo insignitam, et ait :
9 : , Historia Langobardorum, III, 12. « Crucem Domini, qua pectus fron (41b) temque munire debemus, indignis ut quid pedibus conculcamus ? »
Et simul cum verbo, jussit eandem tabulam auferri a pavimento. Qua amota, repperiunt et aliam, simili signaculo expressam. Post hanc quoque repperiunt et terciam. Quibus ablatis, inestimabilis diuque occultatus in lucem profertur thesaurusb thesauris P av. corr . Quem Tiberius juxta consuetum sibi morem pauperibus erogavit. Narsetis quoque thesaurum in quadam Italie urbe terra defossum, quodam decrepito indicante sene inventum, in simile distribuit opus. Sophia vero augusta, immemor promissionis quam Tiberio fecerat, eum ab imperio removere Justinianumque Justini nepotem substituere moliebatur. Quod imperator agnoscens, augustam custodie mancipavit. Justinianum verbis objurgatum blandioribus tanto in posterum amore dilexit ut filiam suam filio ejus promitteret ac filio suo filiam ejus sociandam exposceret. Sed hec res qua de causa incertum est cur non pervenit ad effectum’“Ad hunc Chilpericus, rex Francorum, suos dirigens legatos, multa ab eo ornamenta, aureos etiam singularum suscepit librarum, habentes ab una parte effigiem imperatoris et in circulo scriptum : Tiberii Constantini perpetui Augusti ; ab alia vero, quadrigam ac asce[n]sorem continentesque scriptum : Gloria Romanorum”
10 = , Historia Langobardorum, III, 13. “Hujus exercitus ab eo missus Persas potentissime debellavit, victorque regrediens, tantam prede molem cum viginti pariter elephantis abduxit ut humane crederetur posse sufficere cupiditati”
11 = , Historia Langobardorum, III, 12 in fine.[f41v] (41va)