École des chartes » ELEC » Chroniques latines » Livre III » [27] .
[f43]

[27] ‘Tum demum rex animum antistitis, ut erat callidus, hoc modo mulcere cepit. Erat autem coram eis mensa panisque superpositus, cum diversis ferculis. Ait ergo rex ad sacerdotem : « En, inquit, hoc ferculum tui gratia paravi, in quo nil aliud quam cicera serres marg. P = ceire, fève, traduction de cicer P carnesque continentur volatilium. Utere nunc eo mecum libens ». Beato vero [f43v] (43va) Gregorio respondente quod cibus ei gratior esset facere voluntatem Patris sui qui in celis est, et a rege petente ut sponderet rex nihil se contra canones acturum, elevatis Chilpericus manibus juravit per viventem in secula se decreta sanctorum patrum non transgressurum. In crastinum vero aurora incipiente, legati Fredegundis regine ad hospicium memorati pontificis venerunt, poscentes et duas libras argenti pro munere offerentes, ut in dejectione Pretextati consentiret ceteris episcopis. Dicebant enim aliorum se voluntatem probatam habere. Illo itaque recusante et si sibi mille libras darentur nullo modo assentire velle se asserente, illisque magis instantibus tandem pollicitus est in decretis canonum fratribus suis se assensum prebiturum. Tunc illis que petebant se impetrasse putantibus et gratias agendo recedentibus, advenerunt quidam sacerdotes similia petentes, quibus antistes eadem que prioribus reddidit responsa. Convenientibus in concilio episcopis, adveniens Chilpericus rex, ait illis repperisse se in decretis canonum quod episcopus furti obnoxius sacris deberet privari ordinibus. Erat enim rex litteris eruditus. Cumque pontifices quererent quis eorum furti insimularetur, rex dixit : « Num obliti estis quanta vobis ostenderim que Pretextatus mihi furtim abstulit ? » Demonstraverat namque rex pridie varia ornamenta, quorum pretium ad tria milia estimabatur solidorum, cum sacculo duobus milibus nomismatibus aureis referto. Hec omnia dicebat sibi ab episcopo furata. Sed Pretextatus (43vb) objectionis facile se purgavit, hoc modo regi responsa dans  :« Excellentia tua, domine mi rex, reminisci valet, si dignatur, Brunechildem a Rothomago abeuntem sarcinas in diversis speciebus mihi commendasse et post aliquod tempus missis pueris ea a me repetisse. Cumque ego ex hac re tuam consuluissem voluntatem, preceptis obediens tuis, unam eis sarcinam, eo quod amplius ferre non valerent, contradidi. Venientibus iterum ac tercio, ex tua jussione cetera reddidi, dicente magnificentia tua mihi ut a me ea reicerem, ne pro his ira inter vos iterum pullularet. He due tantum sarcine apud me remanserunt. Nunc cujus furti me arguis fore obnoxium ? » Cui respondit rex : « Si haec ita se habent et custodie causa ista suscepisti, cur librum a me intextum filis exinde rapiens secuisti et eum pro nostri dejectione his qui tibi placuit distribuisti ? » Tunc sacerdos ad ista : « Jam, inquit, semel dixi, et nunc iterum dicob dice P me non ob aliud illis ista largitum fuisse, nisi ut eorum muneribus mihi concessis pacem referrem gratam. Ut vero propriis deficientibus et commendatis aliqua presumentur, confidentia ausum tribuit; eo quod Meroveus cujus illa conjugium expetiverat ex te carnaliter genitus, mihi in baptismo spiritualis est filius. » Animadvertens Chilpericus Pretextatum hoc modo non posse superari, relicto concilii loco ac convocatis quibusdam sibi adulantibus, ait illis : « Victum me verbis episcopi fateor ; et vera eum sequi scio. Sed ut Fredegunde regine satis fiat, ita hoc, ex vestra quasi persona consilium ei dantes, dicite : Scis [f44] (44a) quia dominus noster Chilpericus rex misericors est et confessis cito ignoscit ; vade ergo et prosternere pedibus ejus ; confitere te in eum peccasse ac confestim indulget tibi. » Quibus jussa perficientibus seductus est Pretextatus eorum dolis qui se quoque pollicebantur pedes regis deosculaturos ut ei ignosceret. Sequenti die, residentibus episcopis in concilio, Chilpericus cum Pretextato iterato altercari cepit, dicens : « Si munera pro muneribus retribuisti, sacramenta pro parte Meroveis contra meam salutem cur exegisti ? » Ad haec sacerdos respondit : « Innotui celsitudini vestre Meroveum me ex lavachro suscepisse salutari, ideoque si facultas fuisset etiam angelum Domini in ejus evocassem auxilium ». Quid plura ? Procedente longius altercatione, Pretextatus ad pedes ejus corruit, clamans : « Miserere, clementissime rex, homicide qui de regno pellere volui, et filium tibi sustituere ». Hec eo loquente, prostratus ipse rex pedibus aliorum sacerdotum qui in sinodo residebant, aiebat : « Audite, sanctissimi sacerdotes, nefandissimum reum, execrabile crimen confitentem ».Verumptamen pontificibus regem a terra elevantibus, jussit rex Pretextatum ab ecclesia egredi. Ipse autem in regiam se recepit, mittens ad sinodum quosdam canones quibus erat adnexus quaternio novus continens hec : Episcopus in homicidio vel ceteris criminalibus deprehensus peccatis, sacris privetur ordinibus. His lectis dum Pretextatus staret stupens, ait illi Bertrannus Burdegalensis antistes : « Audi frater et quondam episcope. Nisi regis promerueris gratiam, nostra non poteris frui societate. » Post hec (44b) rogavit Chilpericus pontifices ut aut vestis Pretextatus scindereretur aut centesimus octavus psalmus qui maledictiones scariothicas continet super eum recitaretur, vel certe in perpetuum communione privaretur. Sed pontificibus hoc agere recusantibus et maxime Gregorio Turonensi renitente, ab ecclesia Pretextatus pellitur ac custodie traditur, de qua dum fugere noctu niteretur, comprehensus cesusque in insula quadam maris que civitati adjacet Constantie, exilio relegatur’1 : Gregorius Turonensis, Historiae, V, 18, p. 220-223 : Grandes chroniques de France, version française, III, 8.


a serres marg. P = ceire, fève, traduction de cicer P. b dice P.

1  : Gregorius Turonensis, Historiae, V, 18, p. 220-223 : Grandes chroniques de France, version française, III, 8