École des chartes » ELEC » Chroniques latines » Livre III » [28]
[f44]

[28] ‘Porro Guntrannus rex Burgundionum Childeberto regi Austrasiorum nepoti suo, ut pacificus regni sui ad pontem quem Petreum dicunt sibi occurreret mandavit. In cujus amplexibus diu immoratus universis audientibus sic est locutus : « Evenit, meis prepedientibus peccatis, ut ex me genitis carerem filiis. Unde mihi propriis orbato heredibus, necesse est adoptare extraneos, quibus parcos relinquam thesauros. Optimum itaque judicavi te, omni humana carne mihi carior, nepos Childeberte, eligere, qui et mei successor regni, et congregati esses possessor thesauri. Quapropter, maneat oro que inter patrem ac filium debet manere dilectio. Unus nos protegat clipeus, una circa adversantes tueatur hasta, et ab hodierno et deinceps talis inter nos caritas permaneat, ut si dante Deo filios procuravero, te tamen a jure non secernam hereditario. » His dictis et proceribus Childeberti pro eo quod ipse puer adhuc esseta cesset P respondentibus, simul prandentes et se muneribus honorantes, ad sua sunt reversi.[f44v] (44va) Verumptamen legatos utrique ad Chilpericum regem miserunt, denuntiantes ut aut ea que de eorum regno pervaserat redderet aut se ad belli certamina prepararet. Quod ille tunc quidem despectui habuit’1 : Gregorius Turonensis, Historiae, V, 17 : Fredegarius, Chronicae, IV, 7 : Grandes chroniques de France, III, 7.

Quo tempore sinister populi rumor adversus Salonium et Sagittarium episcopos surrexit. Hos sanctus Nicetius Lugdunensis antistes enutritos, primo quidem diaconii, deinde sacerdotii, eos gradibus insignivit. Et Salonium quidem Ebredum, Sagittarium vero apud Vapingum episcopos instituit. Illi vero non velut episcopi religioni operam dabant, sed tamquam tiranni homicidiis, rerum alienarum pervasionibus adulteriis quoque vacabant. Et in tantum eorum excrevit malitiab militia P ut super Victorem Trecassinum antistitem natalicii sui diem festum agentem, cum choorte irruentes militari, ejus vestimenta scindentes, famulos cesos fugantes, apparatum prandii omnem raperent, et ipsum cum hac contumelia solum relinquerent. Qua causa ad aures Guntranni regis delata, ex ejus jussu collecta est sinodus apud Lugdunum, quo presidente sancto Nicetio, hos convictos a propriis expulit sedibus. Unde illi graviter indignati, regis gratiam sibi adquirentes, acceptis ab eo epistulis, ad papam romanum Johannem profecti sunt. Cui persuadentes se injuste dampnatos, scripta ejus ad regem detulerunt jubentia ut suis restituerentur locis. Quos rex verbis corripiens, ad proprias jussit urbes redire. At illi cum Victore quidem pacem facientes, homines qui (44vb) ei injurias irrogaverant direxerunt ut ipse eis ulcisceretur. Qui dominici memor precepti, non reddens mala pro malis, illesos dimisit ad propria. Salonius denique et Saggittarius pessimis cotidie adicientes pejora, in expeditione quam Mummolus contra Langobardos egit pergentes, multa perpetrarunt homicidia, in civibus pari modo suis ita crudeliter seviebant ut multos usque ad effusionem sanguinis cederent. Quod ubi regi Guntranno nuntiatum est, eos exhiberi precepit, a presentia tamen sua usque ad audientiam sustinere. Hoc Sagitarius adeo indigne tulit, ut de rege, indigna loquens, publice proclamaret filios regis non fore regnaturos, eo quod mater eorum ex Magnacharii fuisset familia. Erant namque adhuc filii regis superstites. Propter hoc rex in ira commotus, equos eorum et cuncta que habebant abstulit, et ipsos in duobus monasteriis a se procul divisis penitentiam agere instituit, mandans propriis judicibus circum ea loca constitutis ut eos cum summa armatorum cautela custodirent ne forte laberentur. Tunc forte seniore ex filiis regis egrotante, accedentes quidam familiarium ejus ad eum suaserunt ut prefatos episcopos ad proprias juberet regredi ecclesias, ne fortassis ob eorum dampnationem ira Dei super domum incumberet principis. Cumque rex petita non abnuisset, Salonius et Sagittarius regressi ad sua tam eximios sancte religionis cultores se ostendebant, ut cotidie totum ex ordine psalterium recitando, nunquam a psalmodia cessare viderentur. Qui tamen post paululum ad suum intantum reversi sunt [f45] (45a) vomitum2Prov., 26, 11 : Sicut canis, qui revertitur ad vomitum suum, ut fornicationi et ebrietati inservientes, dum clerici matutinos psallerent hymnos, ipsi adhuc in convivio positi, vina flagitarentc flagitarent R ; flagarent P . Incipiente autem aurora, circumdati mollibus, usque ad terciam diei horam sompnum capiebant. Cumque in talibus versarentur, Deum post terga ponentes, ipsi quoque a Deo postpositi, iram eius incurrerunt, ut in sequentibus demonstrabimus’3 : Gregorius Turonensis, Historiae, V, 20 : Grandes chroniques de France, III, 10.


a cesset P. b militia P. c flagitarent R ; flagarent P.

1  : Gregorius Turonensis, Historiae, V, 17 : Fredegarius, Chronicae, IV, 7 : Grandes chroniques de France, III, 7
2 Prov., 26, 11 : Sicut canis, qui revertitur ad vomitum suum
3  : Gregorius Turonensis, Historiae, V, 20 : Grandes chroniques de France, III, 10