École des chartes » ELEC » Chroniques latines » Livre III » [35] .

[35] Tiberius vero Constantinus postquam imperium VII rexit annis, sentiens diem sue imminere vocationis, una cum consilio auguste Sophie, Mauricium, genere Cappadocem, virum strenuum, elegit ad imperium suamque filiam regalibus ornamentis ornatam ei tradidit dicens : « Sit tibi imperium meum cum hac puella concessum. Utere eo feliciter, in mente habens equitatem ac justitiam precipua optimi imperatoris esse insignia. » Hec postquam dixit, corpoream relinquens sarcinam, ad eternam migravit patriam, maximum sui obitus populis sibi subditis relinquens luctum. Fuit enim summe bonitatis, in elemosinis promptus, in judicando cautissimus, nullum despiciens, omnes diligens, (47b) ipse quoque dilectus est a cunctis. Quo defuncto, Mauricius, purpura indutus, diademate redimitus, ad circum processit. Et adclamatis sibi laudibus, largitis populo, ut moris est, muneribus, primus ex Grecorum genere, in imperium confirmatus est”1 = Paulus Diaconus, Historia Langobardorum, III, 15.


1 = Paulus Diaconus, Historia Langobardorum, III, 15