[84] a Obiit Childebertus rex, qui regnavit XXIII annis, cui successerunt duo filii sui Theodebertus et Theodericus P Main identique au texte, en manchette Anno quarto regni Burgundie a Childeberto suscepti, paterni vero regni vicesimo tercio, “etatis porro sue XXVo, idem rex Childebertus cum uxore propria, sicut fertur, vi veneni extinguitur”
1 = , Historia Langobardorum, IV, 1. Hic est Childebertus filius Sigeberti, qui etiam Junior dictus est. Cui successerunt duo filii sui adhuc pueruli, sub tutela avie Brunechildis constituti. Et Theodeberto quidem regnum Austrasiorum, quod pater Childebertus a genitore suo Sigeberto sibi relictum acceperat, Theoderico autem regnum Guntranni, (64vb) quod Childeb[er]tus jure adoptionis tenuerat, sorte obvenit. Qui etiam sibi sedes in his locis in quibus et priores constituere reges. Ad hos fratres sive ad aviam eorum Brunechildem extant epistole beati Gregorii Romani pontificis, Augustinum, quem Anglisb Angelis P Saxonibus destinaverat episcopum, illis commendantis, in quibus idem vir Domini petenti memorate regine fatetur se reliquias beatorum apostolorum Petri et Pauli misisse.