École des chartes » ELEC » Chroniques latines » Livre I » [19] Gessit vero bellum Chlodoveus contra Gundebaldum regem Burgundionum exercitumque ad internecionem delevit. Causa autem hujus pugne fuit quia . Ob id rogatus a conjuge .

[19] Gessit vero bellum Chlodoveus contra Gundebaldum regem Burgundionum exercitumque ad internecionem delevit. Causa autem hujus pugne fuit quia ‘Gundebaldus fratrem suum Chilpericum, patrem videlicet Chrotildis regine, gladio interemerat uxoremque ejus, matrem supra dicte regine, lapide ad collum ligato fluvio inmergi fecerat’1 : Gregorius Turonensis, Historiae, II, 28 : Fredegarius, Chronicae, III, 17 (plutôt) : Liber Historiae Francorum, 11. Ob id rogatus a conjuge ‘rex Chlodoveus Burgundiam cum exercitu Francorum ingressus devastavit regemque ipsum Gundebaldum longa obsidione fatigatum tributa dare coegit. Godegisilus autem frater Gundebaldi ad Francos defecerat, et conjunctis cum Chlodoveo viribus fratrem expugnabat. Sed opere et industria Aredii viri sapien (16b) tis, qui ab Arelatensi urbe auxilium Gundebaldo laturus advenerat, idem rex auro hostem repulit quem ferro nequiverat. Nam Chlodoveus acceptis muneribus repedavit ad propria, relinquens Godegisilo in auxilium quinque milia Francorum. Porro Gundebaldus sui jam securus fratrem Vienne obsidione circumdat atque per aque ductum urbem ingressus, multorum cede patrata, fratrem una interemit ; Francos quoque in quadam turri congregatos ferro trucidavit’2 : Fredegarius, Chronicae, III, 22-23.


1  : Gregorius Turonensis, Historiae, II, 28 : Fredegarius, Chronicae, III, 17 (plutôt) : Liber Historiae Francorum, 11
2  : Fredegarius, Chronicae, III, 22-23