École des chartes » ELEC » Chroniques latines » Livre II » [11] . .
[f24v]

[11] Cum igitur, ut prefati sumus, Theodericum atque Childebertum quos junxerat natura, divideret discordia, tandem domestico federe civilium sunt sequestrata bellorum certamina. Sed quorumdam nefandorum molitionibus hominum, qui assiduis gaudent mutationibus rerum, iterum pacte pacis violata sunt jura. Quapropter multi nobilium filii obsides utraque ex parte qui fuerant dati, servituti subiciuntur. Inter ceteros vero nepos beati Gregorii Lingonice civitatisa urbis Aimoin episcopi, dum cujusdam barbari servitio premeretur, a memorati pontificis servo Leone vocabulo, qui preparandis epulis ministerium exhibebat, subducitur, pristineque libertati hoc ordine restituitur’1 : Fredegarius, Chronicae, III, Cap. 37. Auditob audistis R av. corr., s exponctué ; auditis P quippe sacerdos prefatus eum Treveris detineri, mittit pueros qui oblato domino ejus pretio, illum exinde abducerent; quibus barbarus respondit : « Hic, inquiens, tam preclari generis puer non dimittetur, nisi mihi decem libre auri dentur ». Illis hec episcopo nuntian[f25] (25a) tibus, Leo se obtulit dicens : « Permitte me, et ego per Dei auxilium puerum liberabo ». Quo permittente quesitum, ille quendam hominem rogat ut se domino pueri quasi proprium famulum vendat, et precium loco beneficii in suos usus habeat. Obaudit ille dictac dicto Aimoin , et eum duodecim aureis memorato vendidit viro. Querit deinde emptor a Leone quid operis sciat agere. Cui Leo : « In preparandis, inquid, epulis nullius me preteriit disciplina artis ». Imperat ergo dominus ut adveniente die Solis (sic enim barbari diem vocant dominicum) tale paret convivium quod venturi ad eum amici habeant ammiratum. Quod ille, aggregata pullorum gallinacium multitudine, ita preparavit ut dicerent convive se nec in mensa regis tale quid gustasse. Gavisus dominus Leonem promptuario preficit, ac summam sui gratiam impertit. Post anni circuitum, cum Attalo (id quippe nomen nepotis episcopi erat) in prato, eo quod ille custos equorum esse[t], descendit. Et versis sibi invicem dorsis, ne agnoscerentur loquentes, Attalum sic compellare cepit :« Tempus est, inquidd inquam Aimoin ; inquit R , o puer, ut de patria cogitemus. Hac igitur nocte, dum equos e pastu reduxeris, cave ne sompno graveris, sed, ut a me vocatus fueris, iter si sapis nostrum parabis ». Ea forte nocte, Leo generum domini ad domum redeuntem prosecutus una porrexit. Cui ille joco ait : « Dic, o puer, si valeas, qua nocte ad patriam reverti destinas ». Ad quem Leo item jocando, veritatem tamen effatus : « Hac, inquit, nocte, si Deus (25vb) permiserit. - Utinam, ait altere aliter R, P , me custodiant mei famuli, ne quid de domo mea auferas » ! Necdum itaque prima noctis quiete transacta, Leo ad Attalum properansf preparans P querit an habeat spatam. Quo negante, ille a capite domini sui scutum simul cum framea aufert, sciscitantique domino respondit se esse velleque Attalum, qui tanquam ebrius quiescebat, suscitare ut ad pastum equos educat. Illo vero non abnuente, profectus ad Attalum est. Ascensisque equis raptisque quibusdam vestibus sive ornamentis, triduo jejunii iter peragunt ; venientesque super Mosam, dum a quibusdam detinerentur, relictis equis, super parmas fluvium transmearunt ; inventaque arbore prunig prun\i/ R ; primi P , ejus ablato fructu, inter iter agendum eo se saciant. Porro viam ingressi Campanie, nocte quadam audiunt sonitum post terga currentium equorum. Tunc Leo ad puerum : « Prosternamur, inquit, terre, ne videamur » ! Tunc post truncum rubi se collocant, extractis tamen gladiis, ut, si necesse foret, his se defensarent. Equites vero eo loco constiterunt, spectantes donec equi urina se levarent. Dixitque alter ad alterum : « Venih P Omis ; Vae mihi Greg. Tur., Aimoin , quia fugiunt hii detestabiles. Verum si invenirentur, unum ex eis patibulo, alium gladiorum ictibus perderem ». Erat autem qui hec loquebatur dominus illorum. Qui, motis equis, cum socio recessit a loco. Illi vero, eadem nocte Remis venientes, a presbytero Paulello per biduum recreati, ad beatum Gregorium sunt regressi. Attalus, cum gaudio susceptus, Leo cum [f25v] (25va) uxore ac filiis libertatei libertati P, R premioque terre donatus est’2 : Gregorius Turonensis, Historiae, III, 15.


a urbis Aimoin. b audistis R av. corr., s exponctué ; auditis P. c dicto Aimoin. d inquam Aimoin ; inquit R. e aliter R, P. f preparans P. g prun\i/ R ; primi P. h  P Omis ; Vae mihi Greg. Tur., Aimoin. i libertati P, R.

1  : Fredegarius, Chronicae, III, Cap. 37
2  : Gregorius Turonensis, Historiae, III, 15