École des chartes » ELEC » Chroniques latines » Livre III » [56] .
[f52v]

[56] ‘In cujus mensis kalendis, Chilpericus filiam suam Hispanorum regi hoc ordine per legatos despondit. Veniens Parisius, fiscalinorum multos, a parentibus segregatos, cum filia Hispanias petere vi compellebat. E quibus aliqui vitam sibi laqueo extorserunt, ne a propinquis quoquam secederent. Multi etiam violencia illica illuc Aimoin ire coacti testamenta condiderunt, quasi in proximo vita carituri. Talisque tunc luctus Parisiacis erat incolis, (52vb) qualis quondam fuit Egyptiis interemptis primogenitis. E legatis sane Childeberti quos ad Chilpericum direxerat, obtestans ne de thesauris civitatum quas sibi preripuerat, vel de mancipiis, quicquam filie tribueret, unum clam interemptum fuisse ferunt. Suspicio erat Chilpericum ejus necis fore auctorem. Qui tamen per residuosb reliquos Aimoin nepoti mandans nil se ex vetitis presumpturum, multa ex suo filie largitus est. Quin etiam regina tanta in auro sive argento vel variis vestibus protulit munera ut rex existimaret se inopem relinqui. Cernens illa turbari propter hoc regem, ad circumstantes Francos, ita ut Chilpericus audiret, sic locuta est : « Nullus, inquit, vestrum autumet hec regalium esse ornamenta thesaurorum. Quedam enim ipse princeps mihi dotis nomine contulit, quedam proprius labor adquisivit, aliqua vestra munificencia tribuit. » Hac satisfactione suscepta, intencio regis quievit. Francorum quoque primores filiam regis clarissimis ditavere donis. Tanta denique fuit thesaurorum copia, ut sex plaustra his honerata eam precederent. Que digrediens ab urbe Parisiorum, post oscula et lacrimas parentum, dum curru veheretur, in ipso porte limine effracto unius rote axe, ad terram corruit. Cui cum plurimi malam optarent horam, populus hoc pro auspitio suscepit. Denique dum octavo ab urbe miliario tentoria fixissent, quinquaginta viri raptis centum equis cum eorum [f53] (53a) aureis falleris ad Childebertum regem se contulerunt. Unde metuens Chilpericus ne alique insidie pararentur filie a nepote suo vel fratre, quatuor milia armatorum ejus deputavit tuitioni, quibus Bobo et Vado duces preerant. Precepit etiam ut de substanciis pauperum necessaria eis in itinere subministrarentur, ne fisci reditus aliquo modo minuerentur. Hac igitur cum pompa, cumque utriusque sexus multimoda familia, Hispanias petiit Chilperici regis filia. Hii vero qui eam deducebant cuncta quo ibant vastata linquebant’1 : Gregorius Turonensis, Historiae, VI, 45 : Fredegarius, Chronicae, III, 93 : Liber Historiae Francorum, 35.


a illuc Aimoin. b reliquos Aimoin.

1  : Gregorius Turonensis, Historiae, VI, 45 : Fredegarius, Chronicae, III, 93 : Liber Historiae Francorum, 35